라틴어 문장 검색

nec protinus crimen artis esse, si quod professoris sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 15:2)
Illa tamen moderatius subiciam, coniecturalem artem esse medicinam, rationemque coniecturae talem esse, ut, cum saepius aliquando responderit, interdum tamen fallat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 16:1)
* * * Ex quibus cum pleraque per se proueniant, scire licet inter ea quoque, quae ars adhibet, naturam plurimum posse.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 20:2)
Non quicquid autem intentionem animi et prudentiam exigit protinus faciendum est, cum praecipua in hoc ars sit, quae non annos numeret, neque conceptionem solam uideat, sed uires aestimet, et eo colligat, possit necne superesse, quod uel puerum uel senem uel in una muliere duo corpora simul sustineat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 4:1)
In nullo quidem morbo minus fortuna sibi uindicare quam ars potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 1장 4:1)
atque ex his ipsis alii nihil nisi impetu peccant, alii etiam artes adhibent summamque speciem sanitatis in captandis malorum operum occasionibus praebent, sed exitu deprenduntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 3:8)
deinde ubi grauis metus sine certa tamen desperatione est, indicare necessariis periclitantis in difficili spem esse, ne, si uicta ars malo fuerit, uel ignorasse uel fefellisse uideatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 3:3)
apud nos foediora uerba ne consuetudine quidem aliqua uerecundius loquentium commendata sunt, ut difficilior haec explanatio sit simul et pudorem et artis praecepta seruantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 1:2)
at si is uehementer increuit, renititur sicut uter repletus et arte adstrictus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 7:8)
E libris graecis haud dubie haurire coactus est Celsus cum ipsam disciplinam medicam, tun permultas locutiones artem medendi spectantes, quibus nulla linguae latinae vocabula respondebant.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.77)
qui enim antiquas membranas tractare solitus est, ipsum orationis contextum quem exhibent ad artis criticae leges exigit, utpote quum contextus ipse adminicula suppeditet quibus decerni possit qui loci genuini sint, qui non sint.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.105)
Hujus artis decreta in ejusmodi rebus haud dubie aliquatenus oppugnari possunt, nec semper ab iis aliena est propria cujusvis editoris sentiendi ratio:
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.106)
quamobrem modus adhibendus est huic artis criticae usui, rationesque ubivis reddendae, id quod numquam facere neglexi, cur ita nec aliter feceris.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.107)
lectionem presse secutus, contextus eo ipso sensum subministrat ratione habita artis medicae quam maxime probandum.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1556)
Hujus autem, ut quidam crediderunt, discipulus Hippocrates Cous, primus quidem ex omnibus memoria dignis, ab studio sapientiae disciplinam hanc separavit, vir et arte et facundia insignis.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION