라틴어 문장 검색

Poterat et vicarius Dei recipere non tanquam possessor, sed tanquam fructuum pro Ecclesia pro Cristi pauperibus dispensator:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:49)
neque enim est tanquam testi sed tanquam patrono.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 198:1)
nonnunquam tamen quaedam bene et contemnuntur vel tanquam levia vel tanquam nihil ad causam pertinentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 310:1)
vigilandum, durandum, enitendum, pallendum est, facienda sua cuique vis, suus usus, sua ratio, non respiciendum ad haec, sed in promptu habenda, nec tanquam tradita sed tanquam innata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 278:2)
Cum Deus ab ideali praeconceptionis thalamo mundialis palatii fabricam voluit enotare, etiam mentale verbum quod ab aeterno de mundi constitutione conceperat, reali ejusdem existentia, velut materiali verbo depingere, tanquam mundi elegans architectus, tanquam aureae fabricae faber aurarius, velut stupendi artificii artifex artificiosus, velut admirandi operis opifex, non exterioris instrumenti laborante suffragio, non materiae praejacentis auxilio, non indigentiae stimulantis flagitio, sed solius arbitrariae voluntatis imperio, mundialis regiae admirabilem speciem fabricavit Deus, qui mundiali palatio varias rerum species ascribendo, quas discrepantium generum litigio disparatas, legitimi ordinis [0453C] congruentia temperavit, leges indidit, sanctionibus alligavit:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:13)
narrate sane omnes tanquam ad prostitutam uenisse, dum tanquam a sacerdote discesserint.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 17:7)
Et cum celum totum unico motu, scilicet Primi Mobilis, et ab unico motore, qui Deus est, reguletur in omnibus suis partibus, motibus et motoribus, ut phylosophando evidentissime humana ratio deprehendit, si vere sillogizatum est, humanum genus tunc optime se habet, quando ab unico principe tanquam ab unico motore, et unica lege tanquam unico motu, in suis motoribus et motibus reguletur. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 9:6)
cum dico circum litora, tanquam unum enuntio dissimulata distinctione, itaque tanquam in una voce una est acuta, quod idem accidit in illo troiae qui primus ab oris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 175:2)
Ergo inferioris partis elector tanquam canis ab amore repellatur indignus, et superioris tanquam naturae amplexator admittatur elector.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 42:5)
Sic loquaris cum amicis tanquam deus audiat,et sic vivas cum hominibus tanquam deus videat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 56:6)
nam cum pro petitore dicunt et expositione, tanquam priores agant, uti solent et contradictione, tanquam respondeant, idque fit recte.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 118:1)
At caeteri homines, tam veteres quam novi, liquorem biberunt crudum in scientiis, tanquam aquam vel sponte ex intellectu manantem, vel per dialecticam, tanquam per rotas ex puteo, haustam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 307:3)
ut tandem (tanquam curatores probi et fideles) tradamus hominibus fortunas suas, emancipato intellectu, et facto tanquam majore:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:12)
Cum itaque de Patre Maximus dixerit quod per ingenitam deitatem sit omnipotens, id est per hoc quod cum sit Deus, sit etiam ingenitus, illa quoque propria Patris potentia qua solus ipse a se non ab alio subsistit, unde solus ipse ingenitus dicitur, in omnipotentia comprehenditur, et sic eum intellexit omnipotentem, ut quidquid ad potentiam attinet, non solum quantum ad operationis effectum, verum etiam quantum ad subsistendi modum, ei tanquam prope diligentius accipi potest per omnipotentiam Pater, ac si dicamus eum per omnipotentiam, quae ei, ut dictum est, specialiter tribuitur, de ipso Sapientiam suam tanquam Filium generare, cum ipsa scilicet divina Sapientia aliquid sit de divina omnipotentia, cum sit ipsa quoque aliqua potentia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 14:14)
Qui [tanquam] die togae virilis stolam sumpsit, qui ne vir esset, a matre persuasus est, qui opus muliebre in ergastulo fecit, qui postquam conturbavit et libidinis suae solum vertit, reliquit veteris amicitiae nomen et, pro pudor, tanquam mulier secutuleia unius noctis tactu omnia vendidit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 81:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION