라틴어 문장 검색

Tussis uero fere propter faucium exulcerationem est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 10장 1:1)
At si inflammatio aliqua est, quam fere tumor et dolor sequitur, prima sunt quies, abstinentia, lana sulpurata circumdata, in ieiuno absinthium.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 4:1)
At si ulcera stomachum infestant, eadem fere facienda sunt, quae in faucibus exulceratis praecepta sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 5:1)
Dandae uero sorbitiones sunt, omnesque cibi et calidi et qui non multum alant, ei fere qui pulmonis quoque dolori conueniunt, praeterque eos, qui urinam mouent, potionesque ad id efficaces.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 3:1)
Et haec quidem fere in hac parte incidere consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:24)
eoque id genus difficillime curatur, quod fere post longos morbos uis pestifera huc se inclinat;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 1:4)
quod fere uere autumnoue fieri solet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 2:6)
et cum omnia fere medicamenta stomachum laedant malique suci sint, ad ipsius uictus rationem potius omnem curam suam transtulit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 머리말 2:2)
Eadem fere crustas ulceribus tamquam igne adustis inducunt, sed praecipue chalcitis, utique si cocta est, flos aeris, aerugo, auripigmentum, misy, et id quoque magis coctum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 9장 1:1)
His cognitis, primum MALAGMATA subiciam, quae fere non sunt refrigerandi sed calfaciendi causa reperta.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 1:1)
Reliqua fere calefaciunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 1:5)
His duobus emplastris color niger est, qui fere talis fit ex pice atque resina:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 3:4)
Est etiam coloris fere rufi, quod celeriter ad cicatricem uulnera perducere uidetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 6:1)
Sunt etiam alba lenia (leuca Graeci uocant) fere non grauibus uulneribus accommodata, praecipueque senilibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 25:1)
Lenia quoque quaedam emplastra sunt, quas liparas fere Graeci nominant;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 27:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION