라틴어 문장 검색

inde in castra avidos adhuc caedisque et sanguinis reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 544:2)
Scipio avidior etiam certaminis erat, cum a spe quam successus rerum augebat, tum quod, priusquam iungerentur hostium exercitus, cum uno dimicare duce exercituque quam simul cum universis malebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 270:1)
cui ut satis apparuit non taedere belli senatum, et ipse victoriae quam pacis avidior neque colloquium postea Philippo dedit neque legationem aliam quam quae omni Graecia decedi nuntiaret, admissurum dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 481:1)
nam ita caedis magis quam victoriae avidi pugnarunt Romani, ut vix nuntium cladis hosti relinquerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 462:2)
dum oppugnatur tyrannus, Argivi, nuntiis aliis super alios adferentibus tantum non iam captam Lacedaemonem esse erecti et ipsi, simul eo quod Pythagoras cum parte validissima praesidii excesserat, contempta paucitate eorum qui in arce erant, duce Archippo quodam praesidium expulerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 475:1)
eorum paucitate contempta Galli universi ex castris eruperunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 545:1)
nihil primo adspectu contemptius:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 114:1)
hunc contemptum de industria augentes labi ex equis et per ludibrium spectaculo esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 115:1)
multitudo avida novandi res Antiochi tota erat, et ne admittendos quidem in concilium Romanos censebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 385:1)
postero die captives praedamque recensuit, quae tanta fuit quantam avidissima rapiendi gens, cum cis montem Taurum omnia armis per multos annos tenuisset, coacervare potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 338:3)
inde per Epirum Apolloniam cum pervenisset, nondum adeo hiberno contempto mari ut traicere auderet, Apolloniae hibernavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 517:3)
vicit pars avidior poenae, missusque qui venenum ferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 594:1)
postquam Gomphos sine certamine ventum est, praeter gaudium periculosi saltus superati, contemptus quoque hostium adeo ignorantium opportunitates suas accessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 594:1)
is quoniam moritur (ita avido ingenio fuit), numquam indicare id filio voluit suo, inopemque optavit potius eum relinquere, quam eum thensaurum commonstraret filio;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, PROLOGVS6)
Immo ingenium avidi haud pernoram hospitis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 373)

SEARCH

MENU NAVIGATION