라틴어 문장 검색

Illa se benigne gessit;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 7:2)
Non culleum, non serpentes, non carcerem decrevit memor, non de quo censeret, sed cui in consilio esset;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 96:1)
Sed nulla secta benignior leniorque est, nulla amantior hominum et communis boni attentior, ut propositum sit usui esse et auxilio nec sibi tantum, sed universis sin- gulisque consulere.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 21:2)
Omnia ista, quae imperita ingenia et nimis corporibus suis addicta suspiciunt, lapides, aurum, argentum et magni levatique mensarum orbes terrena sunt pondera, quae non potest amare sincerus animus ac naturae suae memor, levis ipse, expeditus et, quandoque emissus fuerit, ad summa emicaturus ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 80:1)
Tum peragratis humilioribus ad summa perrumpit et pulcherrimo divinorum spectaculo fruitur, aeterni- tatis suae memor in omne quod fuit futurumque est vadit omnibus saeculis.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 141:3)
Quam nullis benignam facilemque se praestiteris nisi qui minimum cum illa contraxerant ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 155:4)
Ad illa nitens pergensque excelsa, ordinata, intrepida, aequali et concordi cursu fluentia, secura, benigna, bono publico nata, et sibi et aliis salutaria nihil humile concupiscet, nihil flebit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 44:2)
C. Caesar inter cetera vitia, quibus abundabat, contumeliosus mira libidine ferebatur omnis aliqua nota feriendi, ipse materia risus benignissima :
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 93:1)
Quo quisque honestior genere, fama, patrimonio est, hoc se fortius gerat, memor in prima acie altos ordines stare.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 101:4)
Novate, benigniorem habuit materiam ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 2:2)
Simplicitate opus est et benigna rerum aestimatione.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 130:1)
ne hoc quidem permisit benignus interim et comis adulescens ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 184:4)
Pudore calcato caedibus inquinavit manus, membra liberorum dispersit, nihil vacuum reliquit a scelere, non gloriae memor, non infamiae metuens, inemendabilis, cum ex ira in odium obcalluit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 234:2)
Iustitia, mansuetudine, humanitate, larga et benigna manu praeparent multa ad secundos casus praesidia, quorum spe securius pendeant.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 95:3)
impleat se eis omnibus, quae obiectare sensus solent, deinde praeterita respiciat et exoletarum voluptatium memor exsultet prioribus futurisque iam immineat ac spes suas ordinet et, dum corpus in praesenti sagina iacet, cogitationes ad futuram praemittat :
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 29:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION