라틴어 문장 검색

hoc conluctantis tractarunt bracchia Iacob, ipse dator legis divinae accedere coram iussus, amicitiae conlato qui stetit ore comminus et sacris coniunxit verba loquellis, carnis in effigie Christum se cernere sensit.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 312)
fundit opes ager ingenuas, dives aristiferae segetis, hic ubi vitea pampineo bracchia palmite luxuriant, pacis alumna ubi baca viret.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum13)
hic proeliante exercitu, pansis in altum bracchiis, sublimis Amalec premit, crucis quod instar tunc fuit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae49)
sed cum caerulei proelia gurgitis iussisset Domini dextra quiescere, ad portum fluitans cumba relabitur exponitque solo litoris uvidi contractos pluvio frigore remiges, tunc de litoreis saepibus algidi arentum propere bracchia palmitum convectant rapidos unde focos struant:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권2)
"nunc, nunc iusta meis reverentia conpetit annis, nunc merito dicor venerabilis et caput orbis, cum galeam sub fronde oleae cristasque rubentes concutio viridi velans fera cingula serto atque armata Deum sine crimine caedis adoro."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2227)
nec rudem crudi laboris ante vitam duxerant milites quos ad perenne cingulum Christus vocat, sueta virtus bello et armis militat sacrariis.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.14)
"vinctum retortis bracchiis sursum ac deorsum cxtendite, conpago donec ossuum divulsa membratim crepet."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.39)
solvit bracchia, quae Deum precentur.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.55)
et iam retortis bracchiis furca eminus Romanus actus ingerebatur rogo:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1358)
"cultrum in lacertos exerit fanaticus sectisque Matrem bracchiis placat deam, furere ac rotari ius putatur mysticum;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1436)
hic umeros truncasque manus et bracchia et ulnas et genua et crurum fragmina nuda legit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.41)
Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis Penthesilea furens, mediisque in milibus ardet, aurea subnectens exsertae cingula mammae, bellatrix, audetque viris concurrere virgo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 29:11)
Ter conatus ibi collo dare bracchia circum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 32:25)
gemino demittunt bracchia muro turriti scopuli, refugitque ab litore templum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 22:9)
Considunt transtris, intentaque brachia remis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 7:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION