라틴어 문장 검색

Ex his liquido claret Gargara cacumen Idae montis appellitari.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 6:1)
Cum igitur constet Gargara nunc pro montis cacumine nunc pro oppido sub eodem monte posito accipienda, Virgilius non de summo monte sed de oppido loquitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 9:1)
at frigida Tempe Mugitusque boum mollesque sub arbore somni Non absunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 4:8)
Cum tamen inter se prostrati in gramine molli Propter aquae rivum sub ramis arboris altae, Non magnis opibus iucunde corpora curant:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 5:3)
Constitere amnes perennes, arbores vento vacant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 26:7)
Visne igitur (quoniam sol paululum a meridie iam devexus videtur, nequedum satis ab his novellis arboribus omnis hic locus opacatur) descendatur ad Lirim, eaque quae restant in illis alnorum umbraculis persequamur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 8:4)
Vetus atque ingens erat arbor ilex, quae circum proiectis ramis maiorem partem loci summi tegebat, et Lucretius in tertio:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 15:4)
— Exesaeque arboris antro, pro caverna. Et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 6:1)
nisi recurras forte ad ea, quae de corvis atque cornicibus fabulosa dicuntur, quos tamen videmus omnibus inhiare cadaveribus universisque seminibus insidiari, fructus arborum persequi:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 11:3)
Nec hoc praetereo, quod ex fructibus, arborum illi sunt frigidiores quorum sucus imitatur vini saporem, ut mala seu simplicia seu granata vel cytonia, quae cotonia vocat Cato.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 13:1)
qui vitro solvendo formandoque curant de arbore cui myricae nomen est igni suo escam ministrant:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 23:3)
Tunc et arbores aptius seres, maxime cum illa est super terram, quia ad incrementa stirpium necessarium est humoris alimentum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 30:2)
et ostendens confectas flamma Latinas Scinditur in partes, geminoque cacumine surgit, Thebanos imitata rogos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:17)
Solus ab Hesperia non flexit lumina terra Magnus, dum patrios portus, dum litora numquam Ad visus reditura suos, tectumque cacumen Nubibus, et dubios cernit vanescere montes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:1)
Omnisque humanis lustrata cruoribus arbos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION