라틴어 문장 검색

Dum de calore loquimur, ammoneor rei quam semper quaesitu dignam putavi, cur in Aegypto, quae regionum aliarum calidissima est, vinum non calida sed, paene dixerim, frigida virtute nascatur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 9:2)
et contra, cum aer hiemem praefert, calor in inferiora demergens aquis in imo nascentibus dat vaporem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 10:4)
Quod ergo ubique alternatur varietate temporis, hoc in Aegypto semper est, cuius aer semper est in calore.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 11:1)
Ideo regionis calidae vina calore caruerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 11:3)
Tractatus noster, Albinus inquit, semel ingressus calorem non facile alio digreditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 12:1)
Dicas ergo volo, cur qui in aquam descendit calidam, si senon moverit, minus uritur, sed si agitatu suo aquam moverit, maiorem sentit calorem, et totiens aqua urit amplius quotiens novus ei motus accesserit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 12:2)
et cessante adsuetudine, de qua paulo ante diximus, semper novitas auget sensum caloris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 13:4)
Cur ergo, Albinus ait, aestate cum aer calidus flabro movetur, non calorem sed frigus adquirit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 14:1)
Non eadem ratio, Disarius inquit, in aquae et aeris calore.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 15:1)
erat autem circa nos calor:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 15:4)
remoto igitur per flatum calore restat ut advenam sensum frigoris praestet agitatus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 15:5)
Ossa dentes cum unguibus et capillis nimia siccitate ita denseta sunt ut penetrabilia non sint effectui animae qui sensum ministrat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 11:2)
adeps medulla et cerebrum ita in humore atque mollitie sunt ut eundem effectum animae quem siccitas illa non recipit mollities ista non teneat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 11:3)
Et si pars anterior, ait ille, humidior est, cur calvitium patitur, quod non nisi ex siccitate contingit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 2:4)
Quibus igitur illi meatus fuerint ampliores, humorem siccitate mutant et ideo tardius canescunt, sed non calvitio carent.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION