라틴어 문장 검색

in unum omnium curae versae sunt, quod lacus in Albano nemore sine ullis caelestibus aquis causave qua alia quae rem miraculo eximeret, in altitudinem insolitam crevit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 170:1)
equi maxime infestum agmen faciebant, qui et clamoribus dissonis, quos nemora etiam repercussaeque valles augebant, territi trepidabant et icti forte aut volnerati adeo consternabantur ut stragem ingentem simul hominum ac sarcinarum omnis generis facerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 340:1)
Homines vetere more ut ferae in silvis et speluncis et nemoribus nascebantur ciboque agresti vescendo vitam exigebant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장1)
Item generibus aliis constituuntur aedes ex isdem symmetriis ordinatae et alio genere dispositiones habentes, uti est Castoris in circo Flaminio et inter duos lucos Veiovis, item augustius Nemori Dianae columnis adiectis dextra ac sinistra ad umeros pronai.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장13)
nemora avia per nemora.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5804)
inter opacum adlabi nemus hoc est per nemus, ut hunc inter fluvio Tiberinus amoeno.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1072)
hoc nemus bene ubique 'nemus' dixit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3511)
grynei nemoris dicatur origo Gryneum nemus est in finibus Ioniis, Apollini a Gryno filio consecratum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 721)
Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam flumine et "o virgo Iove digna tuoque beatum nescio quem factura toro, pete" dixerat "umbras altorum nemorum" (et nemorum monstraverat umbras), "dum calet et medio sol est altissimus orbe.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 60:5)
teleboum capreas cum regna teneret cum teneret Capreas, regna Teleboum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7351)
nemori imperitet hoc est qui sunt in nemore, ut est sed tota aestiva repente.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7191)
Non secus ibi quam in nemore iaceas, imbrem tantum tamquam in nemore non sentias.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 39:2)
At puer in gremio veniae telluris et alto gramine nunc faciles sternit procursibus herbas in vultum nitens, caram modo lactis egeno nutricem plangore ciens iterumque renidens et teneris meditans verba inluetantia labris miratur nemorum strepitus aut obvia carpit aut patulo trahit ore diem nemorique malorum inscius et vitae multum securus inerrat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권361)
nemorumque iovi q. m. f. a. ordo 'nemorum maxima'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 151)
idalium Cypri nemus est, in quo oppidum breve, ut paulo post Idaliae lucos, item Idaliumque nemus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6811)

SEARCH

MENU NAVIGATION