라틴어 문장 검색

ibi stativa habentibus legati ab Eposognato venerunt nuntiantes profectum eum ad regulos Gallorum nihil aequi impetrasse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 236:1)
erant autem trium populorum reguli Ortiago et Combolomarus et Gaulotus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 240:2)
orgiagontis reguli uxor forma eximia custodiebatur inter plures captivos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 296:2)
captus est nemo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 321:1)
servos seu seu bello captos, seu quis liber captus aut transfuga erit, reddito Romanis sociisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 456:2)
his foederibus decretisque datis Manlius cum decem legatis omnique exercitu ad Hellespontum profectus, evocatis eo regulis Gallorum, leges quibus pacem cum Eumene servarent dixit, denuntiavit ut morem vagandi cum armis finirent agrorumque suorum terminis se continerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 487:1)
in qua causa cum Galli ante omnes fuissent et reguli quidam et tyranni, ego tamen et cum aliis, pro dignitate imperii vestri coactis luere peccata sua, pacem pepigi, et Gallorum animos si possent mitigari a feritate insita temptavi et, postquam indomitos atque implacabiles cernebam, tum demum vi atque armis coercendos ratus sum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 611:1)
filium captum sine pretio redditum, omnibusque aliis rebus Scipionem, tamquam in eius unius manu pax Romana bellumque esset, ab Antiocho cultum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 645:1)
pars nuntios Messenen praemittunt debellatum esse, Philopoemenem captum adduci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 580:1)
exul Hannibal, proditus ab hospite, captus Philopoemen in carcere et in vinculis exspiravit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 620:3)
Scipio Literni decessit et, tamquam iungente fortuna, circa idem tempus duo funera maximorum virorum, Hannibal a Prusia Bithyniae rege, ad quem victo Antiocho confugerat, cum dederetur Romanis, qui ad exposcendum eum T. Quinctium Flamininum miserant, veneno mortem consciit, Philopoemen quoque, dux Achaeorum, vir maximus, a Messeniis occisus veneno cum ab his in bello captus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIX Periocha8)
tantum hostiae ductae ante currum, quia nec quod ferretur neque quod duceretur captum neque quod militibus daretur quicquam in triumphis eorum fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 457:2)
regulus hic earum gentium erat, longe potentissimus omnium Hispanorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 582:1)
Catmelus regulus praeerat tribus haud amplius milibus armatorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 9:2)
ibi cum omnium rerum paratam expositamque copiam et stratos lectos in quaestorio invenissent, regulus accubans epulari coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION