라틴어 문장 검색

Nemo ad supplicia exigenda pervenit, nisi qui remedia con- sumpsit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 86:7)
cito apparebit, pars civitatis deterior quanto praegravem Non minus principi turpia sunt multa supplicia quam medico multa funera ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 138:4)
clementia iam vocatur, ad occidendum amicum cum carnifex inter homines eligitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 141:7)
Hoc est, quare vel maxime abominanda sit saevitia, quod excedit fines primum solitos, deinde humanos, nova supplicia conquirit, ingenium advocat ut instrumenta excogitet per quae varietur atque extendatur dolor, delectatur malis hominum ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 142:1)
in hoc supplicia, in hoc latro- cinia, in hoc morbi exercentur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 81:4)
Ducebatur Athenis ad supplicium Aristides, cui quisquis occurrerat deiciebat oculos et ingemescebat, non tamquam in hominem iustum sed tamquam in ipsam iustitiam animadverteretur;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 97:1)
Si velis credere altius veritatem intuentibus, omnis vita supplicium est.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 52:1)
Eo ipso tempore, quo M. Antonius civium suorum vitae sedebat mortisque arbiter, M. Antonii frater duci iubebatur ad supplicium !
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 95:2)
Ut vero aliquam occasionem mutatio temporum dedit, ingenium patris tui, de quo sumptum erat supplicium, in usum hominum reduxisti et a vera illum vindicasti morte ac restituisti in publica monumenta libros, quos vir ille fortissimus sanguine suo scripserat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 4:1)
at illorum carnificum cito scelera quoque, quibus solis memoriam meruerunt, tacebuntur.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 5:3)
haec est, inquam, quae efficit, ut nasci non sit supplicium, quae efficit, ut non concidam adversus minas casuum, ut servare animum salvum ac potentem sui possim :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 117:8)
vidit Aegyptium carnificem et sacrosanctum victoribus corpus satelliti praestitit, etiam si incolumis fuisset, paenitentiam salutis acturus :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 119:7)
Ceteris enim aliquid quieti placidique inest, hic totus concitatus et in impetu doloris est, armorum sanguinis suppliciorum minime humana furens cupiditate, dum alteri noceat sui neglegens, in ipsa irruens tela et ultionis secum ultorem tracturae avidus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 2:3)
Et adhuc singulorum supplicia narro ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 12:1)
ultima supplicia sceleribus ultimis ponat, ut nemo pereat, nisi quem perire etiam pereuntis intersit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 35:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION