라틴어 문장 검색

demittendumque ita est, ut membranam quoque transeat, qua caro ab interiore parte finitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XV Quomodo aqua hydropicis emittatur. 1:9)
Sequitur autem, quum superior caro mollis sit, ut non satis intestina contineat, hisque intenta cutis indecora intumescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVII De interiore membrana abdominis rupta. 2:4)
Quum vero etiam super ipsum testiculum nervumque ejus id malum increvit, aliquanto longius testiculus ipse descendit, minorque altero fit utpote alimento . Raro, sed aliquando caro quoque inter tunicas increscit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 10:5)
Caro quoque, si quando inter tunicas increvit, nihil dubii est, quin eximenda sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIII De carne quae inter tunicas testiculorum increvit, et de nervo indurato. 1:1)
eoque linamenta dantur, ut caro increscat, et id impleat, satisque velamenti supra latitudo plagae praestet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 3:7)
si ex ulcere, caro id replet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVIII De naturalium feminarum concubitum non admittentium curatione. 1:7)
At si caro increvit, necessarium est recta linea patefacere:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVIII De naturalium feminarum concubitum non admittentium curatione. 2:3)
Igitur inter sanam vitiatamque partem incidenda scalpello caro usque ad os est sic, ut neque contra ipsum articulum id fiat, et potius ex sana parte aliquid excidatur, quam ex aegra relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXIII De gangraena. 1:6)
Ubi ad os ventum est, reducenda ab eo sana caro, et circa os subsecanda est, ut ea quoque parte aliquid os nudetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXIII De gangraena. 2:1)
deinde in cartilaginem versae, quo propius ori descendunt, eo magis caruncula quoque molliuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 5:7)
multisque nervis et multa cartilagine continentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 13:5)
inde latescunt, et in exteriorem partem recurvatae paulatim in cartilaginem degenerant;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 14:5)
Quod valens et durum a faucibus incipit, ab utroque latere lunatum, et a praecordiis, jam ipsum quoque cartilagine mollitum, terminatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 15:1)
Sub costis vero prioribus quinque, quas νόθασ Graeci nominant, breves tenuioresque, atque ipsae quoque paulatim in cartilaginem versae, extremis abdominis partibus inhaerescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 15:2)
imaque ex his, majore jam parte nihil, nisi cartilago est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION