라틴어 문장 검색

Exest etiam uehementer corpus atque ossa quoque resoluit et supercrescentem carnem coercet id, quod habet spumae argenti, squamae aeris uncias singulas;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 21:1)
Quale est ad carnem supercrescentem exedendam, quod habet:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 1:2)
Putrem uero carnem continet neque ultra serpere patitur et leniter exest mel uel cum lenticula uel cum marrubio uel cum oleae foliis ante ex uino decoctis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 2:1)
Peius etiam uulnus est, ex quo aliquid excisum est, exue quo caro alia parte abscisa alia dependet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 9:3)
Cetera intestina icta uel stercus uel odorem eius exhibent.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 20:6)
Sanies igitur mala est multa, nimis tenuis, liuida aut pallida aut nigra aut glutinosa aut mali odoris, aut quae ipsum ulcus et iunctam ei cutem erodit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 27:3)
Hidros autem peior est multus, crassus, subliuidus aut subpallidus, glutinosus, ater, calidus, mali odoris:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 28:1)
praeter haec, si male olet, nisi tamen locus hunc odorem excitat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 28:8)
Potest caro alia parte dependens, alia inhaerens, si tamen etiamnum integra est et coniunctione corporis fouetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 34:3)
Si ab altera parte caro magis recessit, ab ea melius adtrahitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 42:2)
At si caro supercreuit, modice reprimit siccum linamentum, uehementius squama aeris.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 59:2)
Caro in ulcere uel nigra uel liuida est, sed sicca et arida;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 62:5)
fit foedi spiritus ipse odoris.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 64:5)
At si nigrities est nequedum serpit, imponenda sunt, quae carnem putrem lenius edunt, repurgatumque ulcus sic ut cetera nutriendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 68:1)
Vbi uero in quolibet uulnere uentum ad inducendam cicatricem est, quod perpurgatis iam repletisque ulceribus necessarium est, primum ex aqua frigida linamentum, dum caro alitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 77:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION