라틴어 문장 검색

vel exempli gratia ut in Verrem de L. Domitio, qui pastorem, quod is aprum, ipsi muneri obtulerat, exceptum esse a se venabulo confessus esset, in crucem sustulit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 106:2)
et meminerimus multas esse causas, in quibus confitendum, excusandum, summittendum sit quod exponimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 151:1)
Sed si aliqua iusta ratione huiusmodi susceperis litem, cuius artis est malam esse causam silentio confiteri?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 155:3)
namque in iis, in quibus non de culpa quaeretur sed de actione, etiamsi erunt contra nos themata, confiteri nobis licebit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 157:2)
interim aliquid indulgendum esse confiteor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 211:3)
ego autem confiteor, hoc exspatiandi genus non modo narrationi sed etiam quaestionibus vel universis vel interim singulis opportune posse subiungi, cum res postulat aut certe permittit, atque eo vel maxime illustrari ornarique orationem, sed si cohaeret et sequitur, non si per vim cuneatur et quae natura iuncta erant distrahit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 225:1)
potest enim videri, qui tuto etiam confessurus fuit, mentiendi causam in negando non habere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 267:4)
ex pluribus deinde, quae confessus erit, eo perducetur ut quod dicere non vult negare non possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 48:4)
illud adiiciendum videtur, duci argumenta non a confessis tantum sed etiam a fictione, quod Graeci καθ' ὑπόθεσιν vocant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 189:1)
utitur eo Cicero in libro de aruspicum responsis et in contione contra Catilinam,cum signum Iovis columnae impositum populo ostendit, et pro Ligario, cum causam C. Caesaris meliorem, quia hoc dii iudicaverint, confitetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 262:3)
Non enim videtur in negando mentiturus fuisse, nisi desperasset id posse defendi, si confiteretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 268:6)
apud indices quidem secundum legem dicturos sententiam de confessis praecipere ridiculum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 295:1)
illa magis vitiose dicuntur quam acute reprehenduntur, argumentum dubium pro necessario, controversum pro confesso, commune pluribus pro proprio, vulgare, supervacuum, constitutum contra fidem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 322:1)
haec propositio aut confessa est ut proxima, aut probanda ut, qui beatam vitam vivere volet, philosophetur oportet, non enim conceditur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 362:1)
item adsumptio interim confessa est ut, omnes autem volunt beatam vitam vivere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 362:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION