라틴어 문장 검색

Et movit exercitus de castris, et steterunt illis obviam; et divisi sunt equites in duas partes, et fundibularii et sagittarii praeibant exercitum, et primi certaminis omnes potentes.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장11)
et venit et castra posuit ad Bethbasi et oppugnavit eam dies multos et fecit machinas.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장64)
et commisi pugnam cum eo, et contritus est ipse et castra eius a nobis, et sedimus in sede regni eius;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장53)
Et applicuit castra in Ioppen; et excluserunt eum, qui erant de civitate, quia custodia Apollonii in Ioppe erat, et oppugnaverunt eam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장75)
Et cognovit Ionathas quoniam insidiae sunt post se; et circuierunt castra eius et iecerunt iacula in populum a mane usque ad vesperam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장80)
Et movit inde Ionathas castra et applicuit ad Ascalonem, et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장86)
Et Ionathas et castra eius applicuerunt ad aquam Gennesar et ante lucem vigilaverunt in campo Asor.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장67)
Et ecce castra alienigenarum occurrebant ei in campo et tendebant ei insidias in montibus; ipsi autem occurrerunt ex adverso.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장68)
Et viderunt, qui fugiebant partis illius, et reversi sunt ad eum et insequebantur cum eo usque Cades, usque ad castra ipsorum, et applicuerunt illic.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장73)
Et misit speculatores in castra eorum, et reversi renuntiaverunt ei quod ita constituunt supervenire illis nocte.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장26)
Cum occidisset autem sol, praecepit Ionathas suis vigilare et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte; et emisit custodes per circuitum castrorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장27)
et post haec venit Tryphon intrare in regionem, ut contereret eam, et gyraverunt per viam, quae ducit Adoram. Et Simon et castra eius ambulabant in omnem locum, quocumque ibant.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장20)
In diebus illis applicuit Simon ad Gazaram et circumdedit eam castris et fecit machinam et applicuit ad civitatem et percussit turrim unam et comprehendit.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장43)
Et abiit et percussit castra Demetrii et comprehendit eum et duxit eum ad Arsacem et posuit eum in custodiam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장3)
Quoniam frequenter facta sunt proelia in regione, Simon autem filius Matthathiae, filius ex filiis Ioarib, et fratres eius dederunt se periculo et restiterunt adversariis gentis suae, ut starent sancta ipsorum et lex; et gloria magna glorificaverunt gentem suam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장29)

SEARCH

MENU NAVIGATION