라틴어 문장 검색

at qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo turbatam haurit aquam neque vitam amittit in undis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.35)
quae causa est praecipientibus, ut etiam, cum satis adfixisse eas pueris recto illo quo primum scribi solent contextu videntur, retro agant rursus et varia permutatione turbent, litteras qui instituuntur facie norint non ordine.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 54:2)
iam quosdam illa turbabunt, quae declinationibus non tenentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 145:3)
accipimus aliter, ut panditur interea domus omnipotentis Olympi, aliter ut totis usque adeo turbatur agris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 146:4)
transmutatione, qua ordo turbatur, quoque ego, enim hoc voluit, autem non habuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 187:1)
et his adiiciunt exempla Graecorum Romanorumque et enumerant, qui perniciosa non singulis tantum sed rebus etiam publicis usi eloquentia turbaverint civitatium status vel everterint, eoque et Lacedaemoniorum civitate expulsam et Athenis quoque, ubi actor movere adfectus vetabatur, velut recisam orandi potestatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 252:1)
nec quemquam turbet, quod ex una lege duo status fiant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 184:1)
turbari memoria vel continuandi verba facultate destitui nusquam turpius, cum vitiosum prooemium possit videri cicatricosa facies, et pessimus certe gubernator qui navem, dum portu egreditur, impegit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 70:1)
quae sine dubio, si nimium sit multiplex, fugiet memoriam iudicis et turbabit intentionem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 253:4)
adfectibus turbandus et ab intentione auferendus auditor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 256:2)
turbantur enim et a diversae inducuntur in laqueos et plus deprehensi nocent quam firmi et interriti profuissent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 42:1)
haec praecipiunt, qui ipsi non dicunt in foro, ut artes a securis otiosisque compositae ipsa pugnae necessitate turbentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 347:2)
nobis ad aliorum iudicia componenda est oratio, et saepius apud omnino imperitos atque illarum certe ignaros litterarum loquendum est, quos nisi et delectatione allicimus et viribus trahimus et nonnunquam turbamus adfectibus, ipsa, quae iusta ac vera sunt, tenere non possumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 378:1)
contra turbantes audendum et impudentiae fortiter resistendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 231:7)
Et artus etiam leviter loco moti perdunt quo viguerunt usum, et turbati exercitus sibi ipsi sunt impedimento.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION