라틴어 문장 검색

quam quidem his libris propterea sequimur, quod, quamquam et a veteribus Academicis et a Peripateticis vestris, qui quondam idem erant, qui Academici, quae honesta sunt, anteponuntur iis, quae videntur utilia, tamen splendidius haec ab eis disseruntur, quibus, quicquid honestum est, idem utile videtur nec utile quicquam, quod non honestum, quam ab iis, quibus et honestum aliquid non utile et utile non honestum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 24:2)
Quocirca optimo quisque et splendidissimo ingenio longe illam vitam huic anteponit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 30:1)
Deinde, qui alterum violat, ut ipse aliquid commodi consequatur, aut nihil existimat se facere contra naturam aut magis fugiendam censet mortem, paupertatem, dolorem, amissionem etiam liberorum, propinquorum, amicorum quam facere cuiquam iniuriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 31:1)
sin fugiendum id quidem censet, sed multo illa peiora, mortem, paupertatem, dolorem, errat in eo, quod ullum aut corporis aut fortunae vitium vitiis animi gravius existimat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 31:3)
Itaque, non ut aliquando anteponeremus utilia honestis, sed ut ea sine errore diiudicaremus, si quando incidissent, induxit earn, quae videretur esse, non quae esset, repugnantiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 41:3)
Quae enim videntur utilia, honores, divitiae, voluptates, cetera generis eiusdem, haec amicitiae numquam anteponenda sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 53:3)
cum autem in amicitia, quae honesta non sunt, postulabuntur, religio et fides anteponatur amicitiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 56:2)
Hunc tu quas conscientiae labes in animo censes habuisse, quae vulnera?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 108:1)
Si nihil proficiet, accusabit, minabitur etiam, ad extremum, si ad perniciem patriae res spectabit, patriae salutem anteponet saluti patris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 115:14)
quem censes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 127:9)
At stulte, qui non modo non censuerit captivos remittendos, verum etiam dissuaserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 130:1)
Sed ex tota hac laude Reguli unum illud est admiratione dignum, quod captivos retinendos censuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 144:1)
Eos senatus non censuit redimendos, cum id parva pecunia fieri posset, ut esset insitum militibus nostris aut vincere aut emori.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 148:3)
Perspicuum est enim ea, quae timido animo, humili, demisso fractoque fiant, quale fuisset Reguli factum, si aut de captivis, quod ipsi opus esse videretur, non quod rei publicae, censuisset aut domi remanere voluisset, non esse utilia, quia sint flagitiosa, foeda, turpia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 149:3)
Atqui ab Aristippo Cyrenaici atque Annicerii philosophi nominati omne bonum in voluptate posuerunt virtutemque censuerunt ob earn em esse laudandam, quod efficiens esset voluptatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 151:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION