라틴어 문장 검색

prior aliquanto Volumnius castra cepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 606:1)
ceterum nec pedes fugientes persequi potuit et ab equite novissimi agminis ducenti ferme et octoginta interfecti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 631:2)
ceterum nihilo ei pax tutior fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 13:1)
ceterum ex quo die dux est declaratus, velut Italia ei provincia decreta bellumque Romanum mandatum esset, nihil prolatandum ratus, ne se quoque, ut patrem Hamilcarem deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis opprimeret, Saguntinis inferre bellum statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 34:1)
ceterum in tantas brevi creverant opes seu maritimis seu terrestribus fructibus seu multitudinis incremento seu disciplinae sanctitate, qua fidem socialem usque ad perniciem suam coluerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 63:1)
inde oppugnatio eos aliquanto atrocior quam ante adorta est, nec qua primum aut potissimum parte ferrent opem, cum omnia variis clamoribus streperent, satis scire poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 109:1)
Sempronius consules fuerint ad quos et principio oppugnationis legati Saguntini missi sint et qui in suo magistratu cum Hannibale, alter ad Ticinum amnem, ambo aliquanto post ad Trebiam, pugnaverint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 145:2)
ceterum haec legatio verbis adhuc lenior est, re asperior.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 169:2)
ceterum ubi deserta munimenta nec facile se tantum praegressos adsecuturum videt, ad mare ac naves rediit, tutius faciliusque ita descendenti ab Alpibus Hannibali occursurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 322:1)
ceterum nemini omnium maior ea iustiorque quam ipsi consuli videri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 558:1)
ceterum ne hiberna quidem Romanis quieta erant vagantibus passim Numidis equitibus et, ut quaeque iis impeditiora erant, Celtiberis Lusitanisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 604:1)
ceterum hic quoque ei timor causa fuit maturius movendi ex hibernis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 5:1)
ceterum prae strepitu ac tumultu nec consilium nec imperium accipi poterat, tantumque aberat ut sua signa atque ordines et locum noscerent ut vix ad arma capienda aptandaque pugnae competeret animus opprimerenturque quidam onerati magis iis quam tecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 60:1)
ceterum tacita cura animum incessit, quod cum duce haudquaquam Flamini Sempronique simili futura sibi res esset ac tum demum edocti malis Romani parem Hannibali ducem quaesissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 139:1)
ceterum nox aequato timore neutros pugnam incipientes ad lucem tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 203:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION