라틴어 문장 검색

multum providisse suos maiores, qui caverint ne cui patricio plebeii magistratus paterent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 270:1)
"si mediusfidius, ad hoc bellum nihil pertineret, ad disciplinam certe militiae plurimum intererat insuescere militem nostrum non solum parata victoria frui, sed, si etiam res lentior sit, pati taedium et quamvis serae spei exitum exspectare et si non sit aestate perfectum bellum, hiemem opperiri nec, sicut aestivas aves, statim autumno tecta ac recessus circumspicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 59:1)
instruit deinde aciem, ut loci natura patiebatur, in semirutae solo urbis et natura inaequali, et omnia quae arte belli secunda suis eligi praepararive poterant providit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 523:1)
L. Horatius arma, tela, frumentum quaeque alia belli tempora poscent provideat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 70:2)
nihil usquam non pavidis modo sed ne mirantibus quidem simile, circumspiciebat omnia, anquirens oculis ubinam bellum fuisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 272:1)
dictator tamen, ut qui magis animis quam viribus fetus ad certamen descenderet, omnia circumspicere atque agitare coepit ut arte aliqua terrorem hostibus incuteret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 140:1)
dictator urbis situ circumspecto, quo apertior aditus ad moenia esset, omnia aedificia - et frequenter ibi habitabatur - circumiecta muris incendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 403:2)
omnibus fere visendi domos oblata ultro potestas grata erat et iam desiderantibus suos et longius in futurum providentibus desiderium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 209:1)
pavidum primo nusquam circumspicientem aut respicientem secutum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 223:1)
ubi cum montibus fluminibusque clausam regionem circumspexisset, vocatum ducem percunctatur ubi terrarum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 154:1)
circumspectis igitur omnibus, quae fortuna potestatis eius poterat facere, obsidibus potissimum tradendis animum adiecit, eam unam rem maxime ratus conciliaturam Romanis principum Hispaniae amicitiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 258:1)
Paulus etiam atque etiam dicere providendum praecavendumque esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 514:1)
explorato cum firmisque praesidiis tuto receptu praedatum ierat, omniaque velut adversus praesentem Hannibalem cauta provisaque fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 587:2)
Gracchus, a Cumis Luceriam in Apuliam legiones cum duxisset, M. Valerium inde praetorem Brundisium cum eo quem Luceriae habuerat exercitum misit tuerique oram agri Sallentini et providere quod ad Philippum bellumque Macedonicum attineret iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 643:2)
itaque quis ad gubernacula sedeat summa cura providendum ac praecavendum vobis est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 106:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION