라틴어 문장 검색

negat Epicurus iucunde posse vivi, nisi cum virtute vivatur, negat ullam in sapientem vim esse fortunae, tenuem victum antefert copioso, negat ullum esse tempus, quo sapiens non beatus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 49:1)
qui dolere se aiebat, si quando opificum antelucana victus esset industria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 44:5)
laudat tenuem victum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 26:4)
atqui de hoc homine a bonis auctoribus sic scriptum accepimus, summam fuisse eius in victu temperantiam in rebusque gerundis virum acrem et industrium, eundem tamen maleficum natura et iniustum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 57:3)
quam huic erat miserum carere consuetudine amicorum, societate victus, sermone omnino familiari, homini praesertim docto a puero et artibus ingenuis erudito, musicorum vero perstudioso;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 63:2)
omni cultu et victu humano carebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 63:8)
adiunge fructum amicitiarum, in quo doctis positum est cum consilium omnis vitae consentiens et paene conspirans, tum summa iucunditas e cotidiano cultu atque victu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 72:6)
nemo de tenui victu plura dixit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 89:6)
Atque his similia ad victum etiam transferuntur, extenuaturque magnificentia et sumptus epularum, quod parvo cultu natura contenta sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 97:1)
victum Lacedaemoniorum in philitiis nonne videmus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 98:2)
Persarum a Xenophonte victus exponitur, quos negat ad panem adhibere quicquam praeter nasturcium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 99:2)
adde siccitatem, quae consequitur hanc continentiam in victu, adde integritatem valetudinis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 99:4)
tum intelleges, qui voluptatem maxime sequantur, eos minime consequi, iucunditatemque victus esse in desiderio, non in satietate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 100:1)
) 373 16.19 vehementior v. πλεονάξουσαὁρμή velocitas animi 376 17 verbum-res v. res veri simile v. πιθανόν vertere-interpretari v. interpretari victus tenuis 342 25 416 17 445 11450 4 vires animi 376 15 virtus ex viro appellata 302 25 - definitur 305 24 (cf.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.226)
ubi proeliō concurrērunt, Antōnius victus est et in Galliam Ulteriōrem sē recēpit, sed ambō cōnsulēs in proeliō occīsī sunt.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Bellum cīvīle20)

SEARCH

MENU NAVIGATION