라틴어 문장 검색

ita de comitiis donec rediit Marcellus silentium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 411:1)
postquam Marcellus ab exercitu rediit, comitia consuli uni rogando in locum L. Postumii edicuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 414:1)
ad eam rem missus est T. Manlius Torquatus, qui bis consul et censor fuerat subegeratque in consulatu Sardos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 467:1)
comitiis praetorum perfectis senatus consultum factum, ut Q. Fulvio extra ordinem urbana provincia esset isque potissimum consulibus ad bellum profectis urbi praeesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 119:1)
praesenti Fabio atque ipso comitia habente consulatus continuatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 123:2)
quo die magistratum inierunt consules, senatus in Capitolio est habitus decretumque omnium primum ut consules sortirentur conpararentve inter se uter censoribus creandis comitia haberet, priusquam ad exercitum proficisceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 127:1)
cum deessent nautae, consules ex senatus consulto edixerunt ut, qui L. Aemilio C. Flaminio censoribus milibus aeris quinquaginta ipse aut pater eius census fuisset usque ad centum milia, aut cui postea tanta res esset facta, nautam unum cum sex mensum stipendio daret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 146:1)
censores, vacui ab operum locandorum cura propter inopiam aerarii, ad mores hominum regendos animum adverterunt castigandaque vitia quae, velut diutinis morbis aegra corpora ex sese gignunt, eo nata bello erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 221:1)
neque senatu modo aut equestri ordine regendo cura se censorum tenuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 226:1)
additumque tam truci censoriae notae triste senatus consultum, ut ei omnes quos censores notassent pedibus mererent mitterenturque in Siciliam ad Cannensis exercitus reliquias, cui militum generi non prius quam pulsus Italia hostis esset finitum stipendiorum tempus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 228:1)
quos cum Romam misisset consul, virgis in comitio caesi omnes ac de saxo deiecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 253:2)
postero die comitia praetoribus creandis habita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 296:3)
statutus est comitiis dies;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 347:1)
Romae cum tribuni plebis novi magistratum inissent, extemplo censoribus P. Furio et M. Atilio a M. Metello tribuno plebis dies dicta ad populum est - quaestorem eum proximo anno adempto equo tribu moverant atque aerarium fecerant propter coniurationem deserendae Italiae ad Cannas factam - sed novem tribunorum auxilio vetiti causam in magistratu dicere dimissique fuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 549:1)
comitia consularia habita ab Q. Fabio Maximo consule.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 552:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION