라틴어 문장 검색

Sed ut tunc communibus magis commodis quam privatae iactantiae studebamus, cum intentionem effectumque muneris nostri vellemus intellegi, ita nunc in ratione edendi veremur, ne forte non aliorum utilitatibus sed propriae laudi servisse videamur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 13:1)
Actione tertia commodissimum putavimus plures congregare, ne si longius esset extracta cognitio, satietate et taedio quodam iustitia cognoscentium severitasque languesceret;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 18:1)
quin immo quotiens cubiculum eius intraret, vivere filium atque etiam commodiorem esse simulabat, ac persaepe interroganti, quid ageret puer, respondebat;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:4)
Et sane quae sunt commodissima desinunt videri, cum paria esse coeperunt.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 6:2)
Adnitar ergo, primum ut comites istos quam commodissimos habeas, deinde ut reversus invenias, quos istis addere velis.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 26 3:1)
Veniam ea condicione, ne quid contra commodum tuum facias;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 14 1:2)
Equidem nihil commodius invenio, quam quod ipse feci.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 18 2:1)
Nec tuae naturae est translaticia haec et quasi publica officia a familiaribus amicis contra ipsorum commodum exigere, et ego te constantius amo quam ut verear, ne aliter ac velim accipias, nisi te Kalendis statim consulem videro, praesertim cum me necessitas locandorum praediorum plures annos ordinatura detineat, in qua mihi nova consilia sumenda sunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 37 1:1)
alioqui commodissimum est, si religio non impedit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 49 2:3)
Haec tibi si demas commoda, nudus eris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 229)
Tam bene convenias, quam mecum convenit illi, Et digitum iusto commodus orbe teras!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 153)
Haec in lege loci commoda circus habet - Tu tamen a dextra, quicumque es, parce puellae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 215)
Flava Ceres, tenues spicis redimita capillos, Cur inhibes sacris commoda nostra tuis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 103)
Romule, militibus scisti dare commoda solus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:83)
haec mihi si dederis commoda, miles ero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:84)

SEARCH

MENU NAVIGATION