라틴어 문장 검색

Nam concludi argumentum non potest nisi is quae ad concludendum sumpta erunt ita probatis ut falsa eiusdem modi nulla possint esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 60:4)
Exponam igitur generatim argumenta eorum, quoniam ipsi etiam illi solent non confuse loqui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 64:1)
Quod si geometricis rationibus non est crediturus, quae vim adferunt in docendo vos ipsi ut dicitis, ne ille longe aberit ut argumentis credat philosophorum - aut si est crediturus, quorum potissimum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 156:1)
in hoc tanto, tam atroci, tam singulari maleficio, quod ita raro exstitit ut, si quando auditum sit, portenti ac prodigi simile numeretur, quibus tandem tu, C. Eruci, argumentis accusatorem censes uti oportere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 13장 4:1)
illud quod coepimus videamus, quo certius argumentum odi reperiri nullo modo potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 19장 1:2)
qua in re praetereo illud quod mihi maximo argumento ad huius innocentiam poterat esse, in rusticis moribus, in victu arido, in hac horrida incultaque vita istius modi maleficia gigni non solere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 27장 2:1)
quid ergo est quo tamen accusator inopia argumentorum confugerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 29장 2:1)
nam et multae res adferri possunt, et una quaeque earum multis cum argumentis dici potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 42장 2:4)
quod quo facilius argumentis perspicere possitis, rem gestam vobis dum breviter expono, quaeso, diligenter attendite.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 1:2)
quod si nondum satis cernitis, cum res ipsa tot tam claris argumentis signisque luceat, pura mente atque integra Milonem, nullo scelere imbutum, nullo metu perterritum, nulla conscientia exanimatum Romam revertisse, recordamini, per deos immortalis, quae fuerit celeritas reditus eius, qui ingressus in forum ardente curia, quae magnitudo animi, qui voltus, quae oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 1:1)
satis est argumenti nihil esse debitum Naevio, quod tam diu nihil petivit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 12장 2:13)
noverit igitur hic quidem orator, quem summum esse volumus, argumentorum et rationum locos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 14장 2:5)
idemque locos - sic enim appellat - quasi argumentorum notas tradidit unde omnis in utramque partem traheretur oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 14장 4:1)
non enim semper nec in omnibus causis ex isdem locis eadem argumentorum momenta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 15장 1:4)
cum tam pauca sint genera causarum, etiam argumentorum praecepta pauca sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 35장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION