라틴어 문장 검색

si silva quadam excisa productio augetur, nemo hac in computatione damnum metitur, quod territorium in solitudinem redigit, biodiversitatem vastat aut contaminationem auget.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 249:3)
Universae christianae communitates in hac complenda educatione praecipuum obtinent locum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 273:3)
E contra, cum quis se ponit sereno animo coram omni realitate, quantulacumque est, multo plures praebentur facultates intellegendi et complendi se ipsum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 283:6)
solummodo id verum est quod aedificare homo atque sua scientia metiri valet, verum quia suo fungitur munere, et ita commodiorem facilioremque vitam reddit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 40:3)
Dum in sermone presbyteros Ephesi Mileti valedicit, quem sanctus Lucas rettulit in Actibus Apostolorum, sanctus Paulus asserit se munus sibi a Domino concreditum complevisse, videlicet omnem Dei voluntatem nuntiandi (cfr Act 20,27).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 94:6)
Maria in sua vita fidei peregrinationem complevit, Filium suum insequens.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 115:5)
Spiritus ista Dei conplet, Deus ipse:
(프루덴티우스, Apotheosis, Hymnus de trinitate5)
hic ille est nobis qui septima sabbata conplet, ut caro nostra Deo tandem sociata quiescat, quam bis terna malis vexabant sabbata noxis.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3330)
sed nos tu gemino fovens paratu artus atque animas utroque pastu confirmas, Pater, ac vigore conples.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum11)
illum perennes protinus conplent opes, ditatque fructus faenerantem centiplex.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium61)
is ipse conplet lumine iustos et urit noxios.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.126)
sic, cum lacteolis caulas conpleveris agnis, raptus et ipse sacro sis comes Hippolyto.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.64)
Huc delecta virum sortiti corpora furtim includunt caeco lateri, penitusque cavernas ingentis uterumque armato milite complent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 2:4)
rumpunt aditus, primosque trucidant immissi Danai, et late loca milite complent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:16)
Inde, ubi prima fides pelago, placataque venti dant maria et lenis crepitans vocat Auster in altum, deducunt socii navis et litora complent:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION