라틴어 문장 검색

Animadvertebat enim quamquam magnis essent copiis adversarii freti, tamen saepe a se fugatis pulsis perterritisque et concessam vitam et ignota peccata;
(카이사르, 아프리카 전기 31:6)
Equites Caesariani vi universae subitaeque hostium multitudinis pulsi parumper cesserunt.
(카이사르, 아프리카 전기 52:2)
Postquam equites Iuliani CCCC vim hostium ad IIII milia numero sustinere non poterant et ab levi armatura Numidarum vulnerabantur minutatimque cedebant, Caesar alteram alam mittit qui satagentibus celeriter occurrerent.
(카이사르, 아프리카 전기 78:7)
Considio filio qui tum ibi fuerant vitam concessit.
(카이사르, 아프리카 전기 89:5)
Cui Caesar facile et pro natura sua et instituto concessit, item Caecinae, C.
(카이사르, 아프리카 전기 89:9)
se eis dumtaxat vitam concessurum;
(카이사르, 아프리카 전기 90:2)
Pompeiae cum Fausti liberis Caesar incolumitatem suaque omnia concessit.
(카이사르, 아프리카 전기 95:5)
Hoc in conspectu utrorumque castrorum gerebatur, et maiore Pompeiani exultabant gloria [quod… ] longiusque cedentibus nostris prosequi coepissent.
(카이사르, 히스파니아 전기 14:3)
Cuius funestae laudes quoniam ad hanc fortunam reciderunt ut cives Romani indigentes praesidii, et propter patriae luctuosam perniciem ducimur hostium numero qui neque in illius prospera acie primam fortunam neque in adversa secundam obtinuimus, vix tuarum legionum tot impetus sustentantes, nocturnis diurnisque operibus gladiorum ictus telorumque missus exceptantes, relicti et deserti a Pompeio, tua virtute superati salutem a tua clementia deposcimus petimusque ut [vitam nobis concedas'.
(카이사르, 히스파니아 전기 17:4)
id si fecisset, ei se promisit omnia concessurum.
(카이사르, 히스파니아 전기 18:14)
si sibi vitam concederet, sese insequenti luce oppidum esse dedituros.
(카이사르, 히스파니아 전기 19:9)
Hic tum, ut ait Ennius, nostri 'cessere parumper'.
(카이사르, 히스파니아 전기 23:3)
Itaque praeter consuetudinem cum a nostris animadversum esset cedere, centuriones ex legione v flumen transgressi duo restituerunt aciem, acriterque eximia virtute plures cum agerent, ex superiore loco multitudine telorum alter eorum concidit.
(카이사르, 히스파니아 전기 23:4)
undique cedentibus adversariis non parum magna in caede versabantur.
(카이사르, 히스파니아 전기 24:7)
Quibus cedentibus cupidius insequebantur adversarii et confestim tardabant ab accessu.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION