라틴어 문장 검색

Ergo actiones nostrae nec parvae sint nec audaces et improbae, in vicinum spes exeat, nihil conemur, quod mox adepti quoque successisse miremur, Demus operam, ne accipiamus iniuriam, quia ferre nescimus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 45:5)
Optimum est notis vitiis impedimenta prospicere et ante omnia ita componere animum, ut etiam gravissimis rebus subitisque concussus iram aut non sentiat aut magnitudine inopinatae iniuriae exortam in altum retrahat nec dolorem suum profiteatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 85:1)
Quomodo homini pusillo solacium in malis fuit etiam magnorum virorum titubare fortunam, et aequiore animo filium in angulo flevit, qui vidit acerba funera etiam ex regia duci, sic animo aequiore fert ab aliquo laedi, ab aliquo contemni, cuicumque venit in mentem nullam esse tantam potentiam, in quam non occurrat iniuria.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 152:1)
quis enim iniuriam non potest ferre, qui potest iram ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 157:4)
Quanto satius est sanare iniuriam quam ulcisci!
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 163:1)
Tanta tamen importunitas hominum est, ut, quamvis multum acceperint, iniuriae loco sit plus accipere potuisse.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 184:3)
Cedo nunc, persequere cetera, cibos, potiones horumque causa paratas in ambitionem munditias, verba contumeliosa, motus corporum parum honori- ficos, contumacia iumenta et pigra mancipia, et suspiciones et interpretationes malignas vocis alienae, quibus efficitur, ut inter iniurias naturae numeretur sermo homini datus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 197:1)
Habebit philosophus amplas opes, sed nulli detractas nec alieno sanguine cruentas, sine cuiusquam iniuria partas, sine sordidis quaestibus, quarum tam honestus sit exitus quam introitus, quibus nemo ingemescat nisi malignus.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 117:3)
Etiamsi tu non odisti eum qui mihi fecit iniuriam, ego odi eum qui fecit tibi.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Patruus abdicans.37)
Memini cum diceret controuersiam de illo qui a sepulchris trium filiorum abstractus iniuriarum agit, mediam dictionem fletu eius interrumpi;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 6:6)
Cogit flere qui non sinitIn illo conuiuio morari etiam felicis patris esset iniuria.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, pater a sepulchris a luxurioso raptus.20)
At ego querebar quod absenti fecit iniuriam.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Exul raptae pater.23)
Non potuisti, pater, de iniuria iudicare quam non noueras.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Exul raptae pater.25)
Ludit de suis fortuna muneribus et quae dedit aufert, quae abstulit reddit nec umquam tutius est illam experiri quam cum locum iniuriae non habet.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Laqueus Incisus.13)
contione prohibitus a magistratu reum facit magistratum iniuriarum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Raptus in veste muliebri.7)

SEARCH

MENU NAVIGATION