라틴어 문장 검색

Uerum si de his singulis enucleatius ac latius audire desideras, scriptum est in Exodo, ubi liberandus de Aegypto populus Israel primum pascha facere iubetur, quia:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 2:6)
UERUM ea, quae temporum distinctione latius digesta sunt, ob memoriam conseruandam breuiter recapitulari placuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV.3)
his laboribus exercita plebe, quia et urbi multitudinem, ubi usus non esset, oneri rebatur esse, et colonis mittendis occupari latius imperii fines volebat, Signiam Circeiosque colonos misit, praesidia urbi futura terra marique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 569:1)
equitatu immisso mediam turbaverat hostium aciem, quam, dum se cornua latius pandunt, parum apte introrsum ordinibus firmaverant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 333:1)
nec ullo ante bello latius inde acta est praeda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 661:2)
et per ignota capita late vagata est vis morbi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 80:1)
lateque populati, cum hominum atque pecudum inulti praedas egissent, recepto ad Eretum quod passim vagatum erat agmine castra locant, spem in discordia Romana ponentes:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 401:2)
quacumque incessere, late populati sunt tecta agrosque, ut distinerent Volscos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 654:2)
Tuscorum ante Romanum imperium late terra marique opes patuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 376:1)
et quoniam legatione adversus se maluerint quam armis tueri socios, ne se quidem pacem quam illi adferant aspernari, si Gallis egentibus agro, quem latius possideant quam colant Clusini, partem finium concedant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 398:1)
ad quorum praetereuntium raptim tumultum cum exterritae urbes ad arma concurrerent fugaque agrestium fieret, Romam se ire magno clamore significabant quacumque ibant, equis virisque longe ac late fuso agmine immensum obtinentes loci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 411:1)
ceterum, seu non omnibus delendi urbem libido erat, seu ita placuerat principibus Gallorum et ostentari quaedam incendia terroris causa, si compelli ad deditionem caritate sedum suarum obsessi possent, et non omnia concremari tecta ut quodcumque superesset urbis, id pignus ad flectendos hostium animos haberent, nequaquam perinde atque in capta urbe primo die aut passim aut late vagatus est ignis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 458:1)
inde agrum late populantes fatalem se urbi Romanae locum cepisse inter se iactabant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 297:2)
ubi vero corruit obrutus telis, inde iam haud dubie consternatae cohortes Latinorum fugam ac vastitatem late fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 132:2)
tria oppida in potestatem venerunt, Allifae Callifae Rufrium, aliusque ager primo adventu consulum longe lateque est pervastatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 360:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION