라틴어 문장 검색

Primus Ophionides Amycus penetralia donis haud timuit spoliare suis et primus ab aede lampadibus densum rapuit funale coruscis, elatumque alte, veluti qui candida tauri rumpere sacrifica molitur colla securi, inlisit fronti Lapithae Celadontis et ossa non cognoscendo confusa relinquit in ore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 28:1)
Concipit illa preces et verba precantia dicit ignotosque deos ignoto carmine adorat, quo solet et niveae vultum confundere Lunae et patrio capiti bibulas subtexere nubes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 45:4)
sed per confusa frementis verba tamen vulgi vox eminet una "quis ille est?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 49:2)
Solane semper ero iustis exercita curis, quam modo Tydidae Calydonia vulneret hasta, nunc male defensae confundant moenia Troiae, quae videam natum longis erroribus actum iactarique freto sedesque intrare silentum bellaque cum Turno gerere, aut, si vera fatemur, cum Iunone magis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 69:3)
quid, nisi cum multo Venerem confundere vino praecepit lyrici Teia Musa senis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1167)
vos quoque, si fas est, confusa pudore repulsae sumite plebeiae carmina nostra manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 143)
vidi ego confusos vultus visosque notavi, osque madens fletu pallidiusque meo, et lacrimas cernens in singula verba cadentes ore meo lacrimas, auribus illa bibi ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 54)
Germana sapientia, cogitationis, dialogi liberalisque personarum conventionis fructus, per meram elementorum acervationem non obtinetur, unde saturatio eveniat et confusio, in quadam mentis contaminatione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 61:4)
Nos ambitui accommodare studemus, et cum ille est inordinatus, confusus vel inquinamento visuali et acustico saturatus, excessus stimulorum nos provocat ad quaerendam conformandamque identitatem integratam et felicem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 193:4)
148. Mirabilis est inventio et magnanimitas personarum et coetuum qui evertere limites ambitus valent, condicionum effectus mutantes malos atque discentes vitam suam moderari inter res confusas mutabilesque.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 194:1)
Hac in confusione homo postmodernus haud invenit novam sui ipsius perceptionem quae possit eum dirigere, et hanc deficientem identitatem cum angustia vivit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 261:6)
Cum lux deficit, omnia confunduntur, discerni non potest bonum a malo, via quae ad metam ducit ab ea quae nos in circulos iterabiles, sine certo cursu, perducit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 5:8)
Ita a Manichaeorum doctrina sese detraxit, in qua antea vitam duxerat et ob cuius influxum pronus fuerat ad conceptum, iuxta quem malum et bonum, in mutua confusione et mixtura absque finibus circumscriptis, constanter confligebant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 57:5)
« Non confunditur Deus vocari Deus eorum, paravit enim illis civitatem » (Heb 11,16).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 107:6)
Locutio « non confundi » coniungitur cum publica acceptatione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 107:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION