라틴어 문장 검색

Fabius per loca alta agmen ducebat modico ab hoste intervallo, ut neque omitteret eum neque congrederetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 142:1)
arma capias oportet et descendas in aequum et vir cum viro congrediaris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 173:2)
itaque cum per Casilinum evadere non posset petendique montes et iugum Calliculae superandum esset, necubi Romanus inclusum vallibus agmen adgrederetur, ludibrium oculorum specie terribile ad frustrandum hostem commentus, principio noctis furtim succedere ad montes statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 193:1)
Fabius medius inter hostium agmen urbemque Romam iugis ducebat nec absistens nec congrediens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 211:2)
sed cum iniussu Bostaris praefecti satis sciret nihil obsidum custodes facturos esse, Bostarem ipsum arte adgreditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 259:1)
itaque succumbam oneri neque adgrediar narrare quae edissertando minora vero faciam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 652:2)
cui cum opem imploranti ferre vellet, nuntiatum sibi esse aliam classem ad Aegates insulas stare paratam instructamque, ut, ubi se versum ad tuendam Syracusanam oram Poeni sensissent, Lilybaeum extemplo provinciamque aliam Romanam adgrederentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 672:1)
unus adgressurus es Hannibalem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 102:3)
in gentem versum ab Romanis bellum est, infestoque exercitu Hasdrubal ingressus agrum hostium pro captae ante dies paucos urbis moenibus Chalbum, nobilem Tartesiorum ducem, cum valido exercitu castris se tenentem, adgredi statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 332:1)
quam ubi neglegentiam ex re, ut fit, bene gesta oriri senserat Hasdrubal, cohortatus milites ut palatos sine signis hostes adgrederentur, degressus colle pergit ire acie instructa ad castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 341:1)
quam Manlius victore exercitu adgressus intra dies paucos recepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 556:2)
itaque corona oppidum circumdedit, ut simul ab omni parte moenia adgrederetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 598:2)
haec ubi Asello sunt nuntiata in castra, id modo moratus ut consulem percunctaretur liceretne extra ordinem in provocantem hostem pugnare, permissu eius arma extemplo cepit, provectusque ante stationes equo Tauream nomine compellavit congredique ubi vellet iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 632:1)
Marcellus cum omni exercitu profectus in Leontinos, Appio quoque accito ut altera parte adgrederetur, tanto ardore militum est usus ab ira inter condiciones pacis interfectae stationis ut primo impetu urbem expugnarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 380:1)
ita maritima oppugnatio est elusa omnisque spes eo versa ut totis viribus terra adgrederentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 442:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION