라틴어 문장 검색

contemnere miser.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire.12)
sapiens sibi qui imperiosus, quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent, responsare cupidinibus, contemnere honores fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus, externi nequid valeat per leve morari, in quem manca ruit semper fortuna.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 2:2)
hic se sic habet ut magis timeant etiam si quierit, quam ut contemnant si quid commoverit.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 6:6)
nemo erit, mihi crede, in quo modo aliquid sit, qui hoc tempus sibi oblatum amicitiae tecum constituendae praetermittat, praesertim cum tibi hoc casus adferat ut ii tecum petant quorum amicitia aut contemnenda aut fugienda sit, et qui hoc quod ego te hortor non modo adsequi sed ne incipere quidem possint.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 3:1)
nam ceteri fere, qui artem orandi litteris tradiderunt, ita sunt exorsi, quasi perfectis omni alio genere doctrinae summam in eloquentia manum imponerent, sive contemnentes tanquam parva, quae prius discimus, studia, sive non ad suum pertinere officium opinati, quando divisae professionum vices essent, seu, quod proximum vero, nullam ingenii sperantes gratiam circa res etiamsi necessarias procul tamen ab ostentatione positas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 5:1)
imminuenda quaedam et levanda et quasi contemnenda esse consentio ad remittendam intentionem iudicis, quam adversario praestat, ut fecit pro Ligario Cicero.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 47:3)
nam id sine dubio ab omnibus et quidem optime praeceptum est, verum aliquatenus temporum condicione mutatur, quia iam quibusdam in iudiciis maximeque capitalibus aut apud centumviros ipsi iudices exigunt sollicitas et accuratas actiones, contemnique se, nisi in dicendo etiam diligentia appareat, credunt, nec doceri tantum sed etiam delectari volunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 66:2)
rem indicate sermonis cotidiani et in etiam indoctorum cadentis existimant, cum interim, quod tanquam facile contemnunt, nescias, praestare minus velint an possint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 126:2)
qui non recipiet, et iniquam condicionem et a multis contemni iurisiurandi metum dicet, cum etiam philosophi quidam sint reperti, qui deos agere rerum humanarum curam negarent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 27:1)
nonnunquam tamen quaedam bene et contemnuntur vel tanquam levia vel tanquam nihil ad causam pertinentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 310:1)
Sed vel propter hoc nos contumacius erigamus, quod illam ut perferre nobis difficile est, ita facile contemnere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 16:1)
utitur frequenter accusator et miseratione, cum aut eius casum, quem ulciscitur, aut liberorum ac parentium solitudinem conqueritur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 36:2)
quos equidem non contemno, sed hactenus utiles credo, ne quid per eos iudici sit ignotum, atque (ut dicam, quod sentio) dignos, a quibus causam diserti docerentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 77:3)
neque enim refutanda tantum quae ex contrario dicuntur, sed contemnenda, elevanda, ridenda sunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 231:4)
quapropter in dicendo irasci, dolere, misereri, timere, confidere, contemnere non sunt figurae, non magis quam suadere, minari, rogare, excusare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 24:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION