라틴어 문장 검색

procurrat autem ab imo, pro quam crassitudo constituta fuerit substructionis, deinde contrahatur gradatim, ita uti summam habeat prominentiam, quanta operis est crassitudo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장18)
igitur nervi inflatione turgentes e longitudine contrahuntur et ita aut nervicos aut podagricos efficiunt homines, ideo quod ex durissimis et spissioribus rigidissimisque rebus intinctas habent venarum raritates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장18)
Itaque, Caesar, his auctoribus fretus sensibus eorum adhibitis et consiliis ea volumina conscripsi, et prioribus septem de aedificiis, octavo de aquis, in hoc de gnomonicis rationibus, quemadmodum de radiis solis in mundo sunt per umbras gnomonis inventae quibusque rationibus dilatentur aut contrahantur, explicabo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말52)
tunc vero a leone transiens in virginem progrediensque ad sinum vestis eius contrahit circinationem et aequat ad eam, quam taurus habet, cursus rationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 3장6)
Itaque quemadmodum sol per siderum spatia vadens dilatat contrahitque dies et horas, sic bulla in horologiis ingrediens per puncta contra centri tympani versationem, cotidie cum transfertur aliis temporibus per latiora, aliis per angustiora spatia, menstruis finitionibus imagines efficit horarum et dierum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장42)
cum brevi spatio impletur, corripit et contrahit dierum spatia et horarum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장50)
a cancro cum proclinat et peragit per leonem et virginem ad librae partis octavae puncta revertendo et gradatim corripiendo spatia contrahit horas, et ita perveniens ad puncta librae aequinoctiales rursus reddit horas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장55)
dividatur medium lineae descriptae et, cum divisum erit, contrahantur extremae partes eius formae, ut obliquam deformationem habeat longitudinis sexta parte, latitudinis, ubi est versura, quarta parte.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장21)
in qua parte autem est curvatura, in quibus procurrunt cacumina angulorum, eo foramina convertantur, et contractura latitudinis redeat introrsus sexta parte, foramen autem oblongius sit tanto, quantam epizygis habet crassitudinem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장22)
turrem autem minimam ait oportere fieri ne minus altam cubitorum LX, latitudinem XVII, contracturam autem summam imae partis quintam, arrectaria turris in imo dodrantalia, in summo semipedalia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장11)
Maiorem vero turrem altam cubitorum CXX, latam cubitorum XXIII , contracturam item quinta parte, arrectaria pedalia in imo, in summo sedigitalia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장13)

SEARCH