라틴어 문장 검색

Simile quoddam est instantia speculorum puerilium, quae solent facere pueruli in scirpis ex saliva, ubi cernitur etiam pellicula consistens aquae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:10)
Quae omnia non obscure innuunt Liquidum et Consistens esse notiones tantum plebeias, et ad sensum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:15)
At calidum et virtus magnetica, postquam tramissa fuerint vel potius excitata in alio corpore, haerent et manent ad tempus non parvum, amoto primo movente.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 277:6)
At rursus, sit natura inquisita Consistens.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 326:1)
Etenim metallum potest fluere, potest consistere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 326:3)
etiam aqua potest consistere, cum conglaciatur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 326:5)
at impossibile est ut aer unquam consistat, aut exuat fluorem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 326:6)
Tanta enim videtur esse vis et moles aquarum quae per hujusmodi cataractas subito effunditur, ut videatur collectio aquarum fuisse ante facta, atque in his locis haesisse et mansisse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:14)
Attamen etiam hoc supposito, illud aeque manet fixum, quod necesse sit fieri alicubi refluxum maris ad eadem tempora quibus fiunt fluxus in aliis partibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 347:11)
adeo ut si elongata fuerint a terra tali distantia ut virtus terrae in ea agere non possit, pensilia mansura sint, ut et ipsa terra, nec omnino decasura.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 353:8)
deinde superponatur acus ferrea intacta, et permittatur ita manere ad dies sex aut septem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 356:4)
Acus vero (nam de hoc non dubitatur) dum manet super magnetem, relictis polis mundi, se vertet ad polos magnetis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 356:5)
itaque quamdiu ita manet, vertitur scilicet ad orientem et occidentem mundi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 356:6)
Non enim videtur natura flammea hic apud nos figi et consistere, sed singulis quasi momentis generari, et statim extingui.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 362:2)
Manifestum enim est in flammis, quae hic continuantur et durant, istam durationem non esse ejusdem flammae in individuo, sed fieri per successionem novae flammae seriatim generatae, minime autem manere eandem flammam numero;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 362:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION