라틴어 문장 검색

at nunc, inter se quia nexus principiorum dissimiles constant aeternaque materies est, incolumi remanent res corpore, dum satis acris vis obeat pro textura cuiusque reperta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:3)
quae tamen omnia corporea constare necessest natura, quoniam sensus inpellere possunt;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:17)
nam vacuum tum fit quod non fuit ante et repletur item vacuum quod constitit ante, nec tali ratione potest denserier aer nec, si iam posset, sine inani posset, opinor, ipse in se trahere et partis conducere in unum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 12:12)
Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis, omnis ut est igitur per se natura duabus constitit in rebus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:1)
Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:14)
Corpora sunt porro partim primordia rerum, partim concilio quae constant principiorum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:1)
Principio quoniam duplex natura duarum dissimilis rerum longe constare repertast, corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur, esse utramque sibi per se puramque necessest.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:10)
qua porro cumque tenet se corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:12)
Praeterea quoniam genitis in rebus inanest, materiem circum solidam constare necessest;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:14)
nec res ulla potest vera ratione probari corpore inane suo celare atque intus habere, si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:15)
materies igitur, solido quae corpore constat, esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:17)
nisi contra corpora certa essent quae loca complerent quae cumque tenerent omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:19)
Huc accedit uti, solidissima materiai corpora cum constant, possint tamen omnia reddi, mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores, quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur, admixtum quoniam semel est in rebus inane.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 15:5)
porro si nullast frangendis reddita finis corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque nunc etiam superare necessest corpora rebus, quae non dum clueant ullo temptata periclo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 15:9)
at quoniam fragili natura praedita constant, discrepat aeternum tempus potuisse manere innumerabilibus plagis vexata per aevom.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 15:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION