라틴어 문장 검색

Item insequenti die eadem consuetudine dum longius prosequitur, quo loco equites nostri stationem habuerant, aliquot turmae cum levi armatura impetu facto loco sunt deiecti et propter paucitatem nostrorum equitum simul cum levi armatura inter turmas adversariorum protriti.
(카이사르, 히스파니아 전기 14:2)
Fere apud exercitus haec est equestris proelii consuetudo:
(카이사르, 히스파니아 전기 15:1)
Eius diei insequenti tempore pristina consuetudine pro muro pugnari coeptum est.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:8)
Itaque praeter consuetudinem cum a nostris animadversum esset cedere, centuriones ex legione v flumen transgressi duo restituerunt aciem, acriterque eximia virtute plures cum agerent, ex superiore loco multitudine telorum alter eorum concidit.
(카이사르, 히스파니아 전기 23:4)
Pompeius cum animadverteret castello se excludi Aspavia, quod est ab Ucubi milia passuum V, haec res necessario devocabat ut ad dimicandum descenderet.
(카이사르, 히스파니아 전기 24:3)
Neque tamen aequo loco sui potestatem faciebat, sed ex grumo… Excelsum tumulum capiebant, usque eo ut necessario cogeretur iniquum locum subire.
(카이사르, 히스파니아 전기 24:4)
Insequenti die pari consuetudine cum ad eundem locum eius praesidium venisset, pristino illo suo utebantur instituto;
(카이사르, 히스파니아 전기 25:1)
Cum nostri in opere essent, equitum copiae concursus facere coeperunt, simulque vociferantibus legionariis, cum locum efflagitarent ex consuetudine insequendi, existimare posses paratissimos esse ad dimicandum.
(카이사르, 히스파니아 전기 25:3)
Profecto nostro commeatu privati necessario ad dimicandum descendent.'
(카이사르, 히스파니아 전기 26:17)
Neque tamen illi a sua consuetudine discedebant, ut aut ab excelso loco aut oppido discederent.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:13)
Ita necessario deducebantur nostri, ut a Munda quod proxime ceperant, materiem illo deportarent.
(카이사르, 히스파니아 전기 41:11)
populum Romanum paulatim in consuetudinem eius regni occupandi venire.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 3:4)
sed ea plebes ac multitudo contenta est necessario, quod fons urbe tota nullus est.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 5:4)
Quam ob causam salsior paulo praeter consuetudinem aqua trahebatur ex proximis aedificiis magnamque hominibus admirationem praebebat, quam ob rem id accidisset;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 6:4)
Tum necessario discessum ab arte est propter angustias loci, atque omne certamen in virtute constitit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 15:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION