라틴어 문장 검색

Hos mihi circulatores, qui philosophiam honestius neglexissent quam vendunt, in faciem ingeret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 7:1)
O quando illud videbis tempus, quo scies tempus ad te non pertinere, quo tranquillus placidusque eris et crastini neglegens ut in summa tui satietate !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 4:1)
Seneca Lucilio suo salutem Est quidem, mi Lucili, supinus et neglegens, qui in amici memoriam ab aliqua regione admonitus inducitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 491)
In cetera neglegentes huic, a quo saepe infestantur, occurrunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 7:4)
Plus enim a se quisque exiget, si viderit hanc rem etiam a contemptissimis posse contemni.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 22:2)
omnia alia neglegenda, ut huic adsideamus, cui nullum tempus satis magnum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 3:2)
Nam propter illa ipsa, quibus extollit se miraturque, contempta est et ne illa quidem, quibus gloriatur, libenter facit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 32:2)
Adfectus sunt motus animi inprobabiles, subiti et concitati, qui frequentes neglectique fecere morbum, sicut destillatio una nec adhuc in morem adducta tussim facit, adsidua et vetus phthisin.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 12:1)
Itaque etiam si indifferens mors est, non tamen ea est, quae facile neglegi possit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 16:1)
cum pigrum me et neglegentem corporis litterarum amor faciat, aliena opera exerceor;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 1:2)
"Quod contemptissimo cuique contingere ac turpissimo potest, bonum non est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 15:1)
Verum est ergo quod contemptissimo cuique contingit, bonum non esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 18:8)
Quid autem foedius, quid indignius quam comparari veneranda contemptis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 19:3)
Sed ut ex barba capilloque tonsa neglegimus, ita ille divinus animus egressurus hominem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 34:2)
inde periculorum gladiorumque contemptus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 71:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION