라틴어 문장 검색

Fortasse autem et desinent, si intermittendi consuetudinem fecerint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 8:4)
continuum est apud nostros quicquid apud alios excerpitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 3:2)
Et mors, quam pertimescimus ac recusamus, intermittit vitam, non eripit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 10:3)
numquam dubitavit, numquam intermisit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 10:4)
Si tibi occurrerit vetustis arboribus et solitam altitudinem egressis frequens lucus et conspectum caeli ramorum aliorum alios protegentium summovens obtentu, illa proceritas silvae et secretum loci et admiratio umbrae in aperto tam densae atque continuae fidem tibi numinis faciet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 3:1)
Si aeger esses, curam intermisisses rei familiaris et forensia tibi negotia excidissent nec quemquam tanti putares, cui advocatus in remissione descenderes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 9:1)
Etiamnunc molestior est mihi sonus, qui intermittitur subinde quam qui continuatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 5:1)
Non multum refert, utrum omittas philosophiam an intermittas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 3:4)
Laetitia fruitur maxima, continua, sua.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 9:1)
quibus cibis utaris, vinum quando virium causa advoces, quando intermittas, ne inritet et exasperet tussim.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 5:6)
Adice, quod nullus non intermittitur dolor aut certe remittitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 12:1)
Quicquid vis nunc licet dicas, destillationes et vim continuae tussis egerentem viscerum partes et febrem praecordia ipsa torrentem et sitim et artus in diversum articulis exeuntibus tortos;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 19:1)
Ut querulos difficilesque faciunt diutini morbi et ad minimam rabidos offensionem, ita ebrietates continuae efferant animos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 26:3)
Agit illa continuus ordo fatorum et inevitabilis cursus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 15:1)
Omnis oratio aut continua est aut inter respondentem et interrogantem discissa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION