라틴어 문장 검색

Ita tria sunt omnino genera, quae in disceptationem et controversiam cadere possint:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 113:1)
Ad probandum autem duplex est oratori subiecta materies:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 116:1)
altera est, quae tota in disputatione et in argumentatione oratoris conlocata est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 116:3)
Et primum genus illud earum rerum, quae ad oratorem deferuntur, meditatum nobis in perpetuum ad omnem usum similium rerum esse debebit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 118:1)
Itemque illa, quae sunt alterius generis, quae tota ab oratore pariuntur, excogitationem non habent difficilem, explicationem magis inlustrem perpolitamque desiderant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 120:1)
alterum est, in quo oratoris vis illa divina virtusque cernitur, ea, quae dicenda sunt, ornate, copiose varieque dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 120:3)
Namque ego, Catule, - dicam enim non reverens adsentandi suspicionem - neminem esse oratorem paulo inlustriorem arbitror [neque Graecum neque Latinum] quem aetas nostra tulerit, quem non et saepe et diligenter audierim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 122:1)
itaque si quid est in me - quod iam sperare videor, quoniam quidem vos, his ingeniis homines, tantum operae mihi ad audiendum datis - ex eo est, quod nihil quisquam umquam me audiente egit orator, quod non in memoria mea penitus insederit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 122:2)
itaque ego is, qui sum, quantuscumque sum ad iudicandum, omnibus auditis oratoribus, sine ulla dubitatione sic statuo et iudico, neminem omnium tot et tanta, quanta sint in Crasso, habuisse ornamenta dicendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 122:3)
Quam ob rem, si vos quoque hoc idem existimatis, non erit, ut opinor, iniqua partitio, si, cum ego hunc oratorem, quem nunc fingo, ut institui, crearo, aluero, confirmaro, tradam eum Crasso et vestiendum et ornandum.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 123:1)
Quod enim ornamentum, quae vis, qui animus, quae dignitas illi oratori defuit, qui in causa peroranda non dubitavit excitare reum consularem et eius diloricare tunicam et iudicibus cicatrices adversas senis imperatoris ostendere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 124:3)
Sed hi loci ei demum oratori prodesse possunt, qui est versatus in rerum vel usu, quem aetas denique adferet, vel auditione et cogitatione, quae studio et diligentia praecucurrit aetatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 131:1)
quo perspecto statim occurrit naturali quadam prudentia, non his subductionibus, quas isti docent, quid faciat causam, id est, quo sublato controversia stare non possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 132:2)
ignari omnis controversias ad universi generis vim et naturam referri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 133:6)
nam in ea ipsa causa, de qua ante dixi, nihil pertinet ad oratoris locos Opimi persona, nihil Deci;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 134:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION