라틴어 문장 검색

si cotidie fraudas, decipis, poscis, pacisceris, aufers, eripis, si socios spolias, aerarium expilas, si testamenta amicorum ne exspectas quidem atque ipse supponis, haec utrum abundantis an egentis signa sunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 1장 1:5)
itaque non deterret sapientem mors, quae propter incertos casus cotidie imminet, propter brevitatem vitae numquam potest longe abesse, quo minus in omne tempus rei p. suisque consulat, cum posteritatem ipsam, cuius sensum habiturus non sit, ad se putet pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 89:8)
habes somnum imaginem mortis eamque cotidie induis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 91:8)
huic erat illa opinio cotidie recens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 75:4)
aperta enim res est, et cotidie nos ipsa natura admonet, quam paucis, quam parvis rebus egeat, quam vilibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 102:8)
ut enim vel summa paupertas tolerabilis sit, si liceat quod quibusdam Graecis cotidie, sic caecitas ferri facile possit, si non desint subsidia valetudinum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 113:4)
cotīdiē Quīntus, māne excitātus, surrēxit et festīnāvit ad Acadēmiam.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Horiātiae nūptiae1)
cotīdiē nūntiī pessimī Rōmā afferuntur.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Scintilla epistolam ad Quīntum scrībit20)
cotīdiē nūntiī peiōrēs Rōmā afferrēbantur;
(옥스포드 라틴 코스 3권, Scintilla dēspērat2)
cotīdiē prīmā lūce aerāriō aderat;
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus amīcō veterī occurrit50)
alioqui mille causae quotidie nos collident et per totam urbem rumoribus different.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 10:10)
Excepit Seleucus fabulae partem et Ego inquit non cotidie lavor;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 42:1)
baliscus enim fullo est, aqua dentes habet, et cor nostrum cotidie liquescit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 42:2)
Heu heu, quotidie peius.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 44:22)
| Nemo enim caelum caelum putat, nemo ieiunium servat, nemo Iovem pili facit, sed omnes opertis oculis bona sua computant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 44:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION