라틴어 문장 검색

nomine non utar, ne commendere querella, quaeraturque tibi carmine fama meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 33)
seu, quia tu pater es, patres sua pignora, natos, commendant curae numinibusque tuis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권504)
at chorus aequalis, cumulatis flore canistris,
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권310)
"illa patres in honore pio matresque tuetur, illa comes pueris virginibusque venit, illa datos fasces commendat eburque curule, illa coronatis alta triumphat equis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권27)
"ipse mihi Mavors commendo moenia dixit haec tibi."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권31)
Lux erat, et generi dextram complexus euntis Pandion comitem lacrimis commendat obortis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 38:5)
nos quoque, pars mundi, quoniam non corpora solum, verum etiam volucres animae sumus inque ferinas possumus ire domos pecudumque in corpora condi, corpora, quae possunt animas habuisse parentum aut fratrum aut aliquo iunctorum foedere nobis aut hominum certe, tuta esse et honesta sinamus neve Thyesteis cumulemus viscera mensis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 37:2)
non hic pampinea dulcis latet uva sub umbra, nec cumulant altos fervida musta lacus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1032)
hanc tibi commendo, quae quo magis orba parente est, hoc tibi tutori sarcina maior erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 149)
namque deorum cetera cum magno Caesare turba facit, meque tot adversis cumulant, quot litus harenas, quotque fretum pisces, ovaque piscis habet, vere prius flores, aestu numerabis aristas, poma per autumnum frigoribusque nives, quam mala, quae toto patior iactatus in orbe, dum miser Euxini litora laeva peto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 123)
Hoc modo spiritalitas christiana cumulat bonum requiei et diei festi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 300:5)
Deus ille qui ab Abraham requirit ut se ei penitus commendet fons revelatur ex quo omnis manat vita.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 18:7)
Qui fidem accipit, detegit spatia sui « ego » expandi, atque in ipso novas oriri relationes quae vitam divitiis cumulant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 74:11)
Ipsa magnam detegere sinit vocationem, vocationem nempe ad amorem, et certiores facit hunc amorem credibilem esse, et operae pretium esse ut eidem commendetur, quoniam fundamentum eius invenitur in Dei fidelitate, quae fortior est qualibet nostra infirmitate.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 102:9)
Adiuva nos ut nos Ipsi plane commendemus, ut eius amori credamus, potissimum tempore tribulationis et crucis, cum fides nostra ad maturationem vocatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 122:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION