라틴어 문장 검색

At idem Gaius omnia contumelias putabat, ut sunt ferendarum impatientes faciendarum cupidissimi;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 96:1)
Nec ignoro ceteros quoque affectus vix occultari, libidinem metumque et audaciam dare sui signa et posse praenosci ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 8:1)
Quid armorum cupidius, quibus innascuntur innutriunturque, quorum unica illis cura est in alia neglegentibus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 64:1)
Nullus enim affectus vindicandi cupidior est quam ira et ob id ipsum ad vindicandum inhabilis ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 75:3)
Non ex firmo mansuroque oritur, sed ventosa et inanis est tantumque abest a magnitudine animi, quantum a fortitudine audacia, a fiducia insolentia, ab austeritate tristitia, a severi- tate crudelitas.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 125:4)
Itaque et ingenia natura fortia iracundiam ferunt nihilque tenue et exile capiunt ignea et fervida, sed imperfectus illis vigor est ut omnibus, quae sine arte ipsius tantum naturae bono exsurgunt, sed nisi cito domita sunt, quae fortitudini apta erant, audaciae temeritatique consuescunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 81:1)
Fert humana natura insidiosos animos, fert ingratos, fert cupidos, fert impios.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 170:1)
nec aliorum more vitiorum sollicitat animos, sed abducit et impotentes sui cupidosque vel communis mali exagitat, nec in ea tantum in quae destinavit, sed in occurrentia obiter furit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 4:2)
Itaque cum videris bonos viros acceptosque diis laborare, sudare, per arduum escendere, malos autem lascivire et voluptatibus fluere, cogita filiorum nos modestia delectari, vernularum licentia, illos disciplina tristiori contineri, horum ali audaciam.
(세네카, De Providentia, book 1 7:1)
Quae omnia graviora sunt, ubi odio infelicitatis operosae ad otium perfugerunt, ad secreta studia, quae pati non potest animus ad civilia erectus agendique cupidus et natura inquies, parum scilicet in se solaciorum habens ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 28:1)
exultat ingens saeculi nostri bonis corrupta turba nec capit clementiam ingrata nostram ferre nec pacem potest, sed inquieta rapitur hinc audacia, hinc temeritate fertur in praeceps sua:
(세네카, 옥타비아 12:25)
"Itaque numquam per Ciceronem mora fuit, quin eiuraret suas esse quas cupidissime effuderat orationes in Antonium;"
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 15:5)
nescitis, cupidi arcium,
(세네카, Thyestes 351:1)
utriusque praedae cupida quo primum ferat
(세네카, Thyestes 724:1)
non, Idae et cupido quondam discordia Phoebo, Eueni patriis filia litoribus;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 27)

SEARCH

MENU NAVIGATION