라틴어 문장 검색

Quatuor subinde gradus in amicitia, quibus ad eius summam pervenitur, constituendos putavimus;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:30)
Discretio, ut quid praestandum amico, quid ab amico petendum, in quibus contristandum pro amico, in quibus amico congratulandum, et quem amicum nonnumquam corripiendum credimus, pro quibus id causis fieri debeat, modum etiam ipsum, tempus quoque et locum non ignoret.
(DE AMICITIA, CAPUT XVIII. In amico probanda quatuor. 1:6)
de eius fide ulterius nulla tibi debet esse cunctatio;
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 2:7)
Id sane attendendum est, ut licet talia reperiantur in eo quem probas, quae offendant animum, vel alicuius secreti incauta revelatione, vel alicuius temporalis commodi cupiditate, vel minus discreta correptione, vel aliqua debitae lenitatis transgressione;
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:3)
Putas ne quemquam mortalium esse qui non velit amari?
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:16)
Si quem videres inter multos vivere, et omnes habere suspectos, quasi insidiatores capitis sui timere omnes, nullum diligere, nec se diligi a quoquam putare, non eum miserrimum iudicares?
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:20)
Num omnes illos quos sic diligis et a quibus sic diligeris, te in amicitiam assumpsisse putabimus?
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:35)
Simplices quippe, et communes, et consentientes, et qui iisdem rebus moveantur, esse debent amici ad invicem;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:10)
Tristitia namque et severior facies habet quidem honestam plerumque gravitatem, sed amicitia quasi remissior aliquando debet esse, et liberior et dulcior, ad comitatem facilitatem que sine levitate et dissolutione proclivior.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:16)
solus Ionathas qui solus iustius poterat invidere, patri resistendum putavit, deferendum amico, praebendum in tanta adversitate consilium, et amicitiam regno praeferens:
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:12)
In his qualem te debeas exhibere amico, prudenter adverte.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:5)
Cum igitur tibi esse debeat cum amico cor unum et anima una, iniuriosum nimis est, si non sit et pecunia una.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:16)
Sic et nos debemus amicorum necessitates subtilius explorare, petiturum beneficiis praevenire, talem in dando modum servare, ut ille gratiam videatur praestare qui accepit, magis quam ille qui dedit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:22)
Quam saepe incautius resolutus in risum, vel in otiosa lapsus, in eius adventum debitam gravitatem recepi.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVI. Quid sibi impendere debeant amici. 1:14)
Praeterea quidquid suadendum est, ab amico facilius recipitur, et securius retinetur, cuius in suadendo magna debet esse auctoritas;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION