라틴어 문장 검색

Nam qui alia bona iudicat, in fortunae venit potestatem, alieni arbitrii fit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 1:2)
Illud magis quaerendum videtur, quod non satis, ut existimo, explicatum est, an is, qui profuit nobis, si postea nocuit, paria fecerit et nos debito solverit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 3:2)
haec acerrimas gentes bellicosasque hostibus tradidit, haec multorum annorum pertinaci bello defensa moenia patefecit, haec contumacissimos et iugum recusantes in alienum egit arbitrium, haec invictos acie mero domuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 22:2)
Sed primi mortalium quique ex his geniti naturam incorrupti sequebantur, eundem habebant et ducem et legem, commissi melioris arbitrio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 4:1)
Tum farinam aqua sparsit et adsidua tractatione perdomuit unxitque panem, quem primo cinis calidus et fervens testa percoxit, deinde fumi paulatim reperti et alia genera, quorum fervor serviret arbitrio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 23:3)
Numquid dubitas, quin iustitia et habentis bonum sit et autem sit eius, cui debitum solvit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 19:5)
elige arbitrio tuo civitatem:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 8:6)
Haec ipsa aqua et polenta in alienum arbitrium cadit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 20:1)
Hinc intellecta est illa beata vita secundo defluens cursu, arbitrii sui tota.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 11:6)
Omnia vitia contra naturam pugnant, omnia debitum ordinem deserunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 5:2)
His enim tradidistis adpetitionis et fugae arbitrium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 3:4)
hoc nondum est in herba lactente nec cum folliculo se exerit spica mollis, sed cum frumentum aestas et debita maturitas coxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 11:4)
an pater propter matrimonium abdicare filium possit, cum liberum cuique huius rei arbitrium sit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 7:5)
"sub arbitrio,"
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 19:9)
si non potest, non ob id abdicari potest, quod arbitrio usus est:
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 20:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION