라틴어 문장 검색

illuc intendenda , quantum fuerit illis viris decoris in rebus atque personis, quod consilium, quae dispositio, quam omnia, etiam quae delectationi videantur data, ad victoriam spectent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 160:2)
philosophiam ex professo, ut quidam faciunt, ostentantibus parum decori sunt plerique orationis ornatus maximeque ex adfectibus, quos illi vitia dicunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 34:1)
pollici proximus digitus mediumque, qua dexter est, pollicis summo suo iungens, remissis ceteris, est et et narrantibus et distinguentibus decorus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 248:2)
Averso pollice demonstrare aliquid, receptum magis puto quam oratori decorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 251:4)
unum iam his adiiciendum est, cum praecipue in actione spectetur decorum, saepe aliud alios decere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 324:1)
Iam primum iuventus, simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usum militiae discebat magisque in decoris armis et militaribus equis quam in scortis atque conviviis lubidinem habebant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 7장5)
Sed prius quam huiusce modi rei initium expedio, pauca supra repetam, quo ad cognoscendum omnia illustria magis magisque in aperto sint.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 5장3)
Qui ubi primum adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxime ingenio validus, non se luxu neque inertiae corrumpendum dedit, sed, uti mos gentis illius est, equitare, iaculari;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 6장1)
eaeque brevi multum auctae, pars originibus suis praesidio, aliae decori fuere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 19장2)
Imperatori nobilitas, quae antea decori fuit, invidiae esse;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 73장4)
arma, non supellectilem decori esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장73)
illa suo lumine inlustris est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 2:5)
sic ista dicendi celeritas nec in sua potestate est nec satis decora philosophiae, quae ponere debet verba, non proicere, et pedetemptim procedere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 7:2)
Decorum et iustum et legitimum non eiusdem esse formae putas, certis terminis conprensum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 9:10)
Ceterum magna habebunt discrimina variante materia, quae modo latior est, modo angustior, modo inlustris, modo ignobilis, modo ad multos pertinens, modo ad paucos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 33:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION