라틴어 문장 검색

omnem condicionem imperi tui statumque provinciae mihi demonstravit Tratorius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 23 1:1)
etsi ut saepe soleo mecum recordari, sermo familiaris meus tecum et item mecum tuus adduxit utrumque nostrum ad id consilium, ut uno proelio putaremus, si non totam causam, at certe nostrum iudicium definiri convenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 15 1:1)
de quo scribunt ad me quidem multi multa et se sperare demonstrant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 5:4)
nec definiri aiebant necesse esse quid esset cognitio aut perceptio aut, si verbum e verbo volumus, conprehensio, quam κατάλημψιν illi vocant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 23:4)
eosque qui persuadere vellent esse aliquid quod conprehendi et percipi posset inscienter facere dicebant, propterea quod nihil esset clarius ἐναργείαͺ - ut Graeci, perspicuitatem aut evidentiam nos si placet nominemus fabricemurque si opus erit verba, nec hic sibi' (me appellabat iocans) 'hoc licere soli putet - sed tamen orationem nullam putabant inlustriorem ipsa evidentia reperiri posse, nec ea quae tam clara essent definienda censebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 23:5)
itaque argumenti conclusio, quae est Graece ἀπόδειξισ, ita definitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 35:7)
Conponunt igitur primum artem quandam de his quae visa dicimus, eorumque et vim et genera definiunt, in his quale sit id quod percipi et conprendi possit, totidem verbis quot Stoici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 55:3)
quid enim agant, si cum aliquid definierint roget eos quispiam num illa definitio possit in aliam rem transferri quamlubet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 59:3)
tu cum me incognito adsentiri vetes idque turpissimum esse dicas et plenissimum temeritatis, tantum tibi adroges ut exponas disciplinam sapientiae, naturam rerum omnium evolvas, mores fingas, fines bonorum malorumque constituas, officia describas, quam vitam ingrediar definias, idem- que etiarn disputandi et intellegeadi iudicium dicas te et artificium traditurum - perficies ut ego ista innumerabilia conplectens nusquam labar nihil opiner?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 153:2)
post eius auditor Anaximenes infinitum aera, sed ea quae ex eo orerentur definita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 158:4)
quo verbo senatum atque omnis bonos, tum cum a patria pestem depellerent, crudelis demonstrabas fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장 2:3)
magnitudo pecuniae demonstratur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 7장 3:2)
demonstrant, cum pater huiusce Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 7장 3:4)
mihi autem difficile est satis copiose de eo dicere quod nec atrocius verbis demonstrari potest quam re ipsa est, neque apertius oratione mea fieri quam ipsorum confessione factum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 1장 2:3)
quoniam quod iudicium et quo consilio constitutum sit cognostis, nunc rem ipsam, ut gesta sit, dum breviter vobis demonstro, attendite.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 6장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION