라틴어 문장 검색

conferti in portis obstando magis quam pugnando castra tutabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 298:1)
sparsi enim toto passim campo se diffuderunt, nec usquam confertos eos hostis circumvenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 389:1)
cedentes enim sensim integris ordinibus, postquam se Eumenis auxiliis adiunxerunt, et cum eo tutum inter ordines suos receptum sociis fuga dissipatis dabant et, cum minus conferti hostes instarent, progredi etiam ausi multos fugientium obvios exceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 645:1)
Romani equites modico intervallo sequentes, sicubi sparsos ac dissipatos invadere possent, postquam confertos abire signa atque ordines servantes viderunt, et ipsi in castra redeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 714:1)
nam neque conferti propellere eos qui in tumulum conitebantur poterant et, ubi ordines procursando solvissent, patebant iaculis sagittisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 723:2)
confertis et uno agmine impetum facientibus resistere Macedonas non posse, ex tot castellis aliquanto altioribus ac munitioribus, quae validis praesidiis insedissent, priore anno deiectos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 437:1)
neque ulla evidentior causa victoriae fuit, quam quod multa passim proelia erant, quae fluctuantem turbarunt primo, deinde disiecerunt phalangem, cuius confertae et intentis horrentis hastis intolerabiles vires sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 523:2)
qui si universa acie in frontem adversus instructam phalangem concurrissent, quod Paelignis principio pugnae incaute congressis adversus caetratos evenit, induissent se hastis nec confertam aciem sustinuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 526:1)
ita tuom conferto amare semper, si sapis, ne id quod ames populus si sciat, tibi sit probro.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 141)
interea quodam in loco ab tempestatibus et ventis densae crebritatibus arbores agitatae et inter se terentes ramos ignem excitaverunt, et eius flamma vehementi perterriti, qui circa eum locum fuerunt, sunt fugati.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장2)
cum ita bene calcatum et quam densissime fuerit, tunc cocleis, rotis, tympanis conlocatis locus, qui ea saeptione finitus fuerit, exinaniatur sicceturque, et ibi inter saeptiones fundamenta fodiantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장18)
densa sere pro dense, ut "et pede terram crebra ferit".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2751)
densi pro 'tela densa'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5312)
densis frondibus atrum utrum 'densis frondibus urget', an 'densis frontibus atrum'?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5231)
Est igitur Sol paulo densior quàm Jupiter, & Terra multo densior quàm Sol.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 39:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION