라틴어 문장 검색

Fulvium praetorem Apuli legati nuntiabant primo, dum urbes quasdam Apulorum quae ad Hannibalem descivissent oppugnaret, intentius rem egisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 309:2)
nocte insequenti Hannibal, cum tumultuatum in castris et plerosque ferociter, signum ut daret, institisse duci ad arma vocantis sciret, haud dubius prosperae pugnae occasionem dari, tria milia expeditorum militum in villis circa vepribusque et silvis disponit, qui signo dato simul omnes e latebris existerent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 313:1)
et Hannibal haudquaquam similis dux neque simili exercitu neque ita instructo aderat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 319:1)
prius tamen quam haec continuarentur opera, legati ad Hannibalem missi qui quererentur desertam ab eo Capuam ac prope redditam Romanis obtestarenturque ut saltem opem non circumsessis modo sed etiam circumvallatis ferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 332:1)
Hannibal ab Herdonea Tarentum duxerat legiones, spe aut vi aut dolo arcis Tarentinae potiundae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 336:1)
quibus Hannibal magnifice respondit et antea se solvisse obsidionem et nunc adventum suum consules non laturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 337:2)
nam ut occupatas res ab satellitibus Hannibalis, deinde Hieronymi, Hippocrate atque Epicyde, audierint, tum bellum movisse et obsidere urbem coepisse, ut crudelis tyrannos eius, non ut ipsam urbem expugnarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 424:2)
enimvero indignum ratus Marcellus se, qui Hannibalem subnixum victoria Cannensi ab Nola reppulisset, his terra marique victis ab se hostibus cedere, arma propere capere milites et efferri signa iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 608:1)
itaque senatus Romae decrevit ut P. Cornelius praetor litteras Capuam ad consules mitteret, dum Hannibal procul abesset nec ulla magni discriminis res ad Capuam gereretur, alter eorum, si ita videretur, ad magistratus subrogandos Romam veniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 615:2)
Hannibal urbem Tarenton praeter arcem, in quam praesidium Romanorum fugerat, per Tarentinos iuvenes, qui se noctu venatum ire simulaverant, cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXV Periocha2)
Fulvius praetor male adversus Hannibalem pugnavit, in quo proelio XX hominum ceciderunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXV Periocha12)
Itaque vere dici posse prius eos perisse quam viderent hostem, nec ab Hannibale, sed ab imperatore suo victos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 23:2)
Cumas, Beneventum aliasque urbes eos velut e faucibus Hannibalis ereptas populo Romano restituisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 25:1)
obsidebatur tamen acrius quam oppugnabatur, nec aut famem tolerare servitia ac plebs poterant aut mittere nuntios ad Hannibalem per custodias tam artas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 46:2)
cum in hoc statu ad Capuam res essent, Hannibalem diversum Tarentinae arcis potiundae Capuaeque retinendae trahebant curae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 57:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION