라틴어 문장 검색

Fabio exercitus Teani, cui M. Iunius dictator praefuerat, evenit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 419:2)
magni dictatores cum magistris equitum, bini consules cum binis consularibus exercitibus ingrediebantur finis nostros;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 575:1)
si consul esses, dictatorem dicendum exemplo maiorum nostrum censeremus, nec tu id indignari posses, aliquem in civitate Romana meliorem bello haberi quam te.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 110:1)
sicut tum extemplo praetores rogationem promulgarunt, acceptaque paene prius quam promulgata est, ut omnes regiae stirpis interficerentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 328:1)
Sempronius consul comitiorum causa dictatorem dixit C. Claudium Centonem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 17:3)
dictator primo comitiali die creavit consules Q. Fulvium Flaccum magistrum equitum et Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 18:1)
comitiis perfectis dictator magistratu abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 19:3)
et quia multis locis comprimendi tumultus erant qui temere oriebantur, placuit omnes qui dictatores, consules censoresve fuissent cum imperio esse, recessisset a muris hostis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 138:2)
per senatum agi de Campanis, qui cives Romani sunt, iniussu populi non video posse, idque et apud maiores nostros in Satricanis factum esse, cum defecissent, ut M. Antistius tribunus plebis prius rogationem ferret, scisceretque plebs uti senatui de Satricanis sententiae dicendae ius esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 467:1)
Itaque censeo cum tribunis plebis agendum esse ut eorum unus pluresve rogationem ferant ad plebem qua nobis statuendi de Campanis ius fiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 468:1)
Muttines etiam civis Romanus factus, rogatione ab tribunis plebis ex auctoritate patrum ad plebem lata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 63:1)
haec recitata a consule ita movere senatum ut non exspectanda comitia consuli censerent, sed dictatore comitiorum habendorum causa dicto extemplo in provinciam redeundum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 70:1)
cum consul se populum rogaturum negasset quod suae potestatis esset, praetoremque vetuisset rogare, tribuni plebem rogarunt, plebesque scivit ut Q. Fulvius, qui tum ad Capuam erat, dictator diceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 73:1)
destitutique patres litteras ad M. Claudium mittendas censuerunt ut desertae ab conlega rei publicae subveniret diceretque quem populus iussisset dictatorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 74:2)
dictator postquam Romam venit, C. Sempronium Blaesum legatum, quem ad Capuam habuerat, in Etruriam provinciam ad exercitum misit in locum C. Calpurni praetoris, quem, ut Capuae exercituique suo praeesset, litteris excivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 77:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION