라틴어 문장 검색

Quia te quoque inquit animadverti Cotta saepe cum in foro diceres quam plurimis posses argumentis onerare iudicem, si modo eam facultatem tibi daret causa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 8:3)
Eius autem vinculum est ratio et oratio, quae docendo, discendo, communicando, disceptando, iudicando conciliat inter se homines coniungitque naturali quadam societate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 67:4)
Suum quisque igitur noscat ingenium acremque se et bonorum et vitiorum suorum iudicem praebeat, ne scaenici plus quam nos videantur habere prudentiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 146:1)
Sed cum sint plura causarum genera, quae eloquentiam desiderent, multique in nostra re publica adulescentes et apud iudices et apud populum et apud senatum dicendo laudem assecuti sint, maxima est admiratio in iudiciis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 65:1)
Iudicis est semper in causis verum sequi, patroni non numquam veri simile, etiamsi minus sit verum, defendere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 67:6)
Cum autem omnes non possint, ne multi quidem, aut iuris periti esse aut diserti, licet tamen opera prodesse multis beneficia petentem, commendantem iudicibus, magistratibus, vigilantem pro re alterius, eos ipsos, qui aut consuluntur aut defendunt, rogantem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 89:3)
At neque contra rem publicam neque contra ius iurandum ac fidem amici causa vir bonus faciet, ne si iudex quidem erit de ipso amico;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 53:4)
ponit enim personam amici, cum induit iudicis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 53:5)
Itaque praeclarum a maioribus accepimus morem rogandi iudicis, si eum teneremus, quae salva fide facere possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 54:2)
Haec rogatio ad ea pertinet, quae paulo ante dixi honeste amico a iudice posse concedi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 54:3)
M. Cato sententiam dixit, huius nostri Catonis pater (ut enim ceteri ex patribus, sic hic, qui illud lumen progenuit, ex filio est nominandus) - is igitur iudex ita pronuntiavit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 83:5)
in iis magni esse iudicis statuere, praesertim cum in plerisque essent iudicia contraria, quid quemque cuique praestare oporteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 88:7)
C. Fimbriam consularem audiebam de patre nostro puer iudicem M. Lutatio Pinthiae fuisse, equiti Romano sane honesto, cum is sponsionem fecisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 98:1)
Sed si eodem modo putant exercitu in foro et in omnibus templis, quae circum forum sunt, conlocato dici pro Milone decuisse, ut si de re privata ad unum iudicem diceremus, vim eloquentiae sua facultate, non rei natura metiuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 4장 1:2)
aut tam potens tamque magnificum, quam populi motus, iudicum religiones, senatus gravitatem unius oratione converti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 31:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION