라틴어 문장 검색

" Plures, quam putas, obligasti " (nemo enim non gaudet beneficium suum latius patere) ;
(세네카, 행복론, Liber II 108:2)
Quemadmodum horum delictorum iam evanuit pudor, postquam res latius evagata est, ita ingratos plures efficies et auctiores, si numerare se coeperint.
(세네카, 행복론, Liber III 72:1)
immensa terrarum late patentium spatia negas esse beneficium ?
(세네카, 행복론, Liber IV 23:2)
Huius virtutis materia tam late patet quam vita.
(세네카, 행복론, Liber IV 91:5)
Peripatetici quoque, qui felicitatis humanae longe lateque terminos ponunt, aiunt minuta beneficia perventura ad malos ;
(세네카, 행복론, Liber V 74:6)
Infinitum erit, si latius exempla conquiram, quibus appareat parvo magna constare.
(세네카, 행복론, Liber VI 75:1)
Quemadmodum di immortales regnum inermes regunt et illis rerum suarum ex edito tranquilloque tutela est, ita hic officia sua, quamvis latissime pateant, sine tumultu obit et omne humanum genus potentissimus eius optimusque infra se videt.
(세네카, 행복론, Liber VII 18:4)
Ut fulmina paucorum periculo cadunt, omnium metu, sic animadversiones magnarum potestatum terrent latius quam nocent, non sine causa ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 47:3)
Quemadmodum domini crudeles tota civitate commonstrantur invisique et detestabiles sunt, ita regum et iniuria latius patet et infamia atque odium saeculis traditur ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 110:1)
quod late furere coepit et omnes appetit, undique configitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 143:4)
Quo longiores porticus expedierint, quo altius turres sustulerint, quo latius vicos porrexerint, quo depressius aestivos specus foderint, quo maiori mole fastigia cenationum subduxerint, hoc plus erit, quod illis caelum abscondat.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 55:4)
Illud quoque cogita, iniuriarum latissime patere materiam in illis per quae periculum nobis quaesitum est, ut accusatore submisso aut criminatione falsa aut irritatis in nos potentiorum odiis quaeque alia inter togatos latrocinia sunt.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 48:1)
Quanto latius officiorum patet quam iuris regula !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 150:3)
victus et late longeque fusus ac stratam ubique ruinam suam cernens medius inter suorum cadavera incessit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 103:4)
Nam cum Babylona oppugnaturus festinaret ad bellum, cuius maxima momenta in occasionibus sunt, Gynden late fusum amnem vado transire temptavit, quod vix tutum est, etiam cum sensit aestatem et ad minimum deductus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 126:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION