라틴어 문장 검색

dissipatae res nondum adultae discordia forent, quas fovit tranquilla moderatio imperii, eoque nutriendo perduxit ut bonam frugem libertatis maturis iam viribus ferre possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 7:1)
nunc in mille curias contionesque dispersam et dissipatam esse rem publicam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 295:2)
tandem conlectis ex dissipato cursu militibus consul, cum revocando nequiquam suos persecutus esset, in pacato agro castra posuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 656:1)
hi vagi dissipate agmine fugientes in Quinctium victorem cum saucio consule revertentem incidere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 57:2)
non pro scelere id magis quam pro monstro habendum, nec satis esse sanguine eius expiatum, nisi tecta parietesque intra quae tantum amentiae conceptum esset dissiparentur bonaque contacta pretiis regni mercandi publicarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 169:1)
emissam per agros rigabis dissipatamque rivis exstingues;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 189:2)
his adhortationibus principis concitati patres, senes iuvenesque, cum ferretur lex agmine facto in forum venerunt, dissipatique per tribus suos quisque tribules prensantes orare cum lacrimis coepere ne patriam pro qua fortissime felicissimeque ipsi ac patres eorum dimicassent desererent, Capitolium, aedem Vestae, cetera circa templa deorum ostentantes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 347:1)
inde modico relicto praesidio ne quis in dissipatos ex arce aut Capitolio impetus fieret, dilapsi ad praedam vacuis occursu hominum viis pars in proxima quaeque tectorum agmine ruunt, pars ultima, velut ea demum intacta et referta praeda, petunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 452:1)
si fraude, si casu Veiis incendium ortum sit, ventoque, ut fieri potest, diffusa flamma magnam partem urbis absumat, Fidenas inde aut Gabios aliamve quam urbem quaesituri sumus quo transmigremus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 572:2)
haerere iam aciem conlato pede videris, tum terrorem equestrem occupatis alio pavore infer invectusque ordines pugnantium dissipa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 131:2)
primo impetu ac clamore dissipati ordines sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 303:5)
ibi ex fuga dissipati locum quem tumultuario opere communirent capiunt ne, si intra moenia se recepissent, extemplo ureretur ager depopulatisque omnibus obsidio urbi inferretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 305:1)
inde barbari dissipati, quibus nec certa imperia nec duces essent, vertunt impetum in suos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 246:1)
primo per Volscos Falernumque agrum dissipati sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 271:3)
qui auctor omnia posthabendi dum occasio in manibus esset, perpulit consulem ut hostes et nocturno pavore attonitos et circa collem castellatim dissipatos adgrederetur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 410:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION